Matthias Corvinus
Matthias Corvinus, vere Hunyadi (Hungarice Hunyadi Mátyás, Dacoromanice Matei Corvin) (natus die 23 Februarii 1443 Claudiopoli/Dacia – obiit die 26 Aprilis 1490 Vindobonae) fuit rex Hungaricus et simul Croaticus, 1469-1490 rex (usurpatorius) Bohemiae. Postquam terras hereditarias Habsburgicas magna ex parte occupavit, 1485-1490 Vindobonae regnavit. Filius secundus erat Ioannis (János) Hunyadi et Elisabethae (Erzsébet) Szilágy de Horogszeg. Frater maior Ladislaus (László) vocabatur.
Index |
[recensere] Vita
Postquam prima uxor Catharina Podiebrad, quam anno 1461 in matrimonium duxerat, repente anno 1464 mortua est, Matthias die 22 Decembris 1476 cum Beatrice de Aragona matrimonium iniit. Praeclarissima erat bibliotheca a Matthia creata et iniquitate temporum magna ex parte amissa, quae Bibliotheca Corviniana (aut breviter Corvina) nominatur. Ex plus quam 5000 libris manuscriptis adhuc 107 in 33 bibliothecis noti sunt.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthiam Corvinum spectant. |
[recensere] Bibliographia
- Marcus Tanner, The Raven King: Matthias Corvinus and the Fate of His Lost Library
| Antecessor: Ladislaus V |
Index regum Hungariae | Successor: Vladislaus II |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |