Cisarulana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cisarulana
Vexillum Insigne
Vexillum Insigne
Situs Cisarulanae in Austria
Situs Cisarulanae in Austria
Res geographicae
Caput Brigantium
Area 2 601 km²
Numerus incolarum (die 30 Iunii 2010)[1] 370 065
Spissitudo incolarum 142/km²
Numerus circulorum 4
Numerus municipiorum 0
Numerus communium 96
Zona Horae UTC +1, +2
Pagina interretialis www.vorarlberg.at
Res politicae
Gubernator Herbert Sausgruber (ÖVP)
Numerus consiliariorum 36
Electi sunt anno 2009
Membra consilii 20 ÖVP, 9 FPÖ, 4 BL, 3 SPÖ
Zürs
Casae ligneae huius regionis, a nive cinctae.

Cisarulana[2] seu Cisarula[3] seu Provincia Arlbergica[4] (Theodisce: Vorarlberg) est civitas Austriae Occidentalis, cuius caput est Brigantium. Aliae urbes sunt Torrinpuirron[5] (Theodisce: Dornbirn) cum Arborecoryli, Amides, Campitemplum (Theodisce: Feldkirch), Pludono vel[6] Bludentium[4] (Theodisce: Bludenz) et Turingi. Nomen Cisarulanae Latine 'Ante Arulam' significat.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Geographica oppidi area 2601.48 km² est, area Lacus Bodamicus dempta tantum 2596 km². Terra inter Lacum Bodamicum et Rhenum ab occidente, Arula et montes Verwall ab oriente, montes Rätikon et Silvretta a meridie, atque pagum Allgäu a septentrionibus situm est.

Lacus Bodamicus parte in Cisarulana, parte in Germania, parte in Helvetia situs est.

Oppida[recensere | fontem recensere]

Dialectos[recensere | fontem recensere]

Lingua pervulgata est Theodisca, qua autem maxima incolarum pars varietate Alemannica utitur, cum incolae aliarum Austriae regionum varietate Bavarica loquantur.

Religio[recensere | fontem recensere]

78 per centum incolarum Ecclesiae Catholicae adhaerent; circiter 2.2 Protestantes sunt, quorum maxima pars Confessionem Augustanam sequuntur, pauci Confessionem Helveticam. Numerus Musulmanorum est 8.4 per centum incolarum, imprimis inter hos, qui e Turcia vel Bosnia immigraverunt. In circulo Dornbirn Musulmani plus 10 per centum incolarum complent.

Dioecesis Catholica, cui cura pastoralis civitatis Cisarulanesis pertinet, sedem Campitempli habet nomine Dioecesis Campitemplensis.

Alimenta typica[recensere | fontem recensere]

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Oeconomia Cisarulanae est valida, multas officinas magnas habens, exempli gratia:

  • Societatem Rauch, quae sucis fructuum gignendis imcumbit
  • Societatem Doppelmayer, princeps officinarum mundi in telefericis fabricandis

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Magistratus regiminis Cisarulanae, sectio statistica: Census Iunii 2010.
  2. De fontibus, vide disputationem.
  3. Albert Sleumer, Kirchenlateinisches Wörterbuch (ISBN 3-487-09374-X) p. 212
  4. 4.0 4.1 Tabella vetula ex anno 1783 in bibliotheca municipiali Campitemplensi.
  5. Mandos, van Maarle, Eimers, et Hendrikx, Tirol en Vorarlberg (Media Boeken anno 2006).
  6. Vorarlberger Flurnamenbuch (id est liber toponomasticus Cisarulanensis).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cisarulanam spectant.
Civitates Austriae
Vexillum Austriae
Signum Austriae

Cisarulana | Tirolis | Carinthia | Styria | Salisburgum | Austria Superior | Austria Inferior | Vindobona | Burgenlandia