Exercitus Salvationis
Exercitus Salvationis,[1] seu Exercitus Salvificus[2] (Anglice: The Salvation Army[3]), est ecclesia Christiana,[4][5] et motus et agenturae societatis, per mundum late effusa, quae a Gulielmo Booth ad opus evangelisticum et sociale anno 1865 instituta est et nomen hodiernum 1878 accepit, quo ex tempore citius trans mundum vulgata est.
Index |
Structura [recensere]
Ecclesia disponitur in modo certe militari, eius principe "Generale" nuncupato. Gulielmo Booth anno 1912 mortuo, filius, Gulielmus Bramwell Booth, muneri generalis, patre nominanti, successit. Ab 1931 tamen, Generalis a Concilio Alto eligitur, quod in praefectis societatis consistit. Oboedientia fidelissima ab omnibus exercitus assectatoribus postulatur, qui in territoriis iuxta fines cuiusque patriae divisus est. Quodque territorium in provincias et "divisiones" dividitur.
Doctrina [recensere]
Doctrina exercitus fidei usitatae evangelicali congruit, attamen sacramenta omnino negata sunt, his rationibus, quia Gulielmus Booth (1) tum in scriptura documentum non invenit quo sacramenta necessaria ad salvandum demonstrarentur vel in perpetuam caelebrari deberent, (2) tum sacramenta in historia ecclesiae maxima causa inimicitiae inter Christianos fuissent. Controversia evitanda essent, ut dicebat, quasi virus infernorum. Salvationistae etiam elementum morale Christianitatis magnopere exprimunt adeo ut aliquando ab aliis Christianis Arminiani vel Pelagiani quidem perscribantur.[6]
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Exercitum Salvationis spectant. |
Nota [recensere]
- ↑ Sic The Cottonian periodicum anni 1980.
- ↑ Sic Pitkäranta.
- ↑ The Oxford Dictionary of the Christian Church, ed. Cross.
- ↑ Britannica Radiodiffusionis Corporatio. The Salvation Army
- ↑ Exercitus Salvationis. What is the Salvation Army's motivation?
- ↑ New Dictionary of Theology. IVP. ed. Ferguson, Wright, et Packer.