Circulus (iurisdictio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Circulus est divisio administrativa variarum civitatum a Medio aevo exeunte.

Circulus medio aevo exeunte et novo aevo ineunte[recensere | fontem recensere]

Medio aevo exeunte circulus (ex quo verbum theodiscum zirc/zirk sive bezirc/bezirk profectum est eodem sensu) territorium limitibus definitum sive regionem denotare potest, imprimis autem gradum divisionis administrativae.

Anno 1500 imperator Maximilianus I, ut meliorem administrationem imperii consequeretur, circulos imperii instituit, quorum quisque compluria territoria imperii amplectabatur. Ab anno 1510 erant decem circulos imperii, qui usque ad annum 1806 permanebant. Hi circulos imperii etiam in Instrumento Pacis Osnabrugensis et in Instrumento Pacis Monasteriensis pluries nominantur.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Circulus imperii

Notio circuli etiam ad minora territoria denotanda usurpata est: Puta Circulus Egranus, Circulus Pelsinensis, Circulus Pragensis etc.[1]

Austria[recensere | fontem recensere]

Maria Theresia edicto diei 24 Iulii 1753 terras domus Habsburgensis (exemplo Bohemiae) in circulos (Theodisce: Bezirk), qui essent officia principis in regionibus, dividi iussit, quod multis repugnantibus ubique factum est, territoriis Belgicis Hungaricisque exceptis. Anno 1868, cum potentia imperatoris sit deminuta, circulis, ex tunc solis legibus (et non iam finibus imperatoris) subiectis, ambitus et munera conciliata sunt, quae usque ad annum 1918 immutata permanserunt. Etiam res publica Austriaca post 1918 circulos regiminis imperialis retinuit et post annos Nazismi, cum territorium Marchionis orientis (ut Austria tum nominabatur) in Landkreise (circuli rurales) et Stadtkreise (circuli urbani) more Germanico divisa erat, redintegravit. Hoc tempore Austria dividitur in 84 circulos et 15 municipia.

Helvetia[recensere | fontem recensere]

In Helvetia circuli sunt corpus administrativum cantonum, qui et officia sive districtus appellantur.

Germania[recensere | fontem recensere]

Circulus Theodisce Kreis appellatur; quapropter Germania dividitur in Landkreise (Circulus terrae) et municipia (sive circuli urbani).

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Circulus terrae

Alta Athesia - Tirolis Meridionalis[recensere | fontem recensere]

Tirolis Meridionalis circulos habet pares Austriacis, praeterea communitates circulorum in vallibus.

Cechia[recensere | fontem recensere]

In Cechia ab anno 2000 sunt kraje, i.e. circuli.

Res Publica Popularis Sinarum[recensere | fontem recensere]

In Re Publica Populari Sinarum circulus est corpus administrativum provinciae.

Terrae linguae Anglicae[recensere | fontem recensere]

In terris linguae Anglicae, puta in Britanniarum Regno, circuli district sive borough (praecipue in urbibus) appellantur.


Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Fridericus de Wit, Regnum Bohemia, annexae provinciae, ut ducatus Silesia, marchionatus Moravia, et Lusatia, quae sunt terrae haereditariae imperatoris. Amstelodami (tabula geographica, post 1680), vide hic