Turcae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de gente Turcica explicat. Si urbem Italianam nomine Turci sive Tursia quaeris, vide Tursia.

Turcae (-arum)[1] sive T(h)urci (-orum)[2] (Turcice: Türkler, Graece Τοῦρκοι) sunt gens, quae imprimis Anatoliam, Cyprum et Europam austro-orientalem incolit. Multis in terris magna diaspora est, praecipue in Germania necnon in aliis Europae civitatibus. Maxima pars Turcarum in Turcia nomen a Turcis deducens vivit, ubi circiter 70-80 % incolarum explent (ideo circiter 58 milliones hominum).

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nomen gentile Türk primo chronicis Sinensibus saeculi sexti forma T'u-küe invenitur tamquam nomen familiae ad confoederationem nomadum pertinentis, cuius origo linguaque incertae sunt.[3] Potentia confoederationis crescente appellatio "Türk" ad multos alios nomades sive gentes translata est, donec postremo omnes Turcice loquentes valebat.[4]

Historia[recensere | fontem recensere]

Numerus sedesque[recensere | fontem recensere]

In numero[5] Turcarum in orbe terrarum hodie 65 milliones hominum habentur. Circiter 58 milliones Turcarum in Turcia vivunt, minoritas autochthona etiam in Cypro septentrionali (265.000) et in Europa austro-orientali in Bulgaria (746.664, imprimis in provinciis Kardschali, Rasgrad, Schumen, Targowischte und Silistra), in Graecia (157.000, imprimis in praefecturis Rodopi et Xanthi), in Respublica Macedonia (79.000, imprimis in Scupi et Gostivar), in Romania (44.500, imprimis in comitatu Constantia) et in Agro Merulensi (22.500, imprimis in Prizren et Mamuša) habitat. Alii Turcae in Europa et in America Septentrionali, praecipue in Germania (2.196.000), in Nederlandia (400.000), in Francia (224.000), in Civitatibus Foederatis Americae (171.818) et in Austria (150.000) habitant.

Religio[recensere | fontem recensere]

Maxima pars Turcarum, qui religioni adhaerent, sunt Mahometani Sunnitici doctrinam Abū Hanīfa (Hanafitae) sequentes. Denominatio numero secunda est grex Alevitarum. Sunt etiam minoritates Siiticae et Iudaicae in Turcia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis: Geschichte des osmanischen Reiches, Budapestini 1835; et Vienna a Turcis obsessa a Christianis eliberata, Vindobonae 1683
  2. Pius II: Pii II orationes politicae et ecclesiasticae, ed. a Ioanni Dominico Mansi, 3 Vol., Lucae 1755-1757-1759, ibi Vol. 1, p. 263-285 (oratio "Constantinopolitana clades" Francoforti die 15 Oct. anno 1454 habita)
  3. Carter Vaughn Findley, "The Turks in World History", Oxoniae 2005, p. 39
  4. Ambros/Andrews/Balim/Golden/Gökalp/Karamustafa, "Turks", in Encyclopaedia of Islam, online ed.: The name Türk spread as a political designation during the period of Göktürk imperial hegemony to their subject Turkic and non-Turkic peoples. Subsequently, it was adopted as a generic ethnonym designating most if not all of the Turkic-speaking tribes in Central Asia by the Muslim peoples with whom they came into contact.
  5. Ad numeros huius capituli vide: Türken

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg