Posonium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arx Bratislavensis

Pos(s)onium sive Istropolis seu Danubiopolis, deinde Bratislavia[1] (Slovace: Bratislava ; Hungarice: Pozsony ; Theodisce: Pressburg) est caput Slovaciae, iuxta flumen Danubium situm. Incolae Posonienses vel Bratislavienses appellantur.

Hac in urbe non solum rei publicae gubernatores, verum etiam senatus, c.n. "Národná rada," sedem habent. Quod ad monumenta illic sita attinet, arcem Bratislaviensem, palatium praesidis rei publicae, ecclesiam cathedralem divo Martino dicatam multaque alia monumenta amplissima ac visu digna admirari potes.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Urbe Buda a Turcis capta, reges Hungarorum ex stirpe Habsburgica prognati usque ad mediam saeculi XIX partem Posonii coronabantur; priore autem bello mundano confecto imperioque Austrio-Hungarico everso Bratislavia caput Slovaciae facta est, quae illis temporibus pars Cechoslovaciae fuit, deinde ab anno 1939 urbs princeps rei publicae Slovacae, quae altero omnium gentium bello confecto rursus una cum Bohemia, Moravia, Silesia in Bohemoslovacia coniuncta est, postremo ab anno 1968 usque ad annum 1992 caput fuit rei publicae Slovaciae, quae una cum re publica Bohemica foederativam rem publicam Bohemoslovacicam conformabat; hac re publica in partes duas divisa Bratislavia caput rei publicae Slovaciae facta est.

De Scientia[recensere | fontem recensere]

"Topographia Regiae liberaeq. Civitatis Posoniensis vulgo Breßbúrg Hvngariae superioris ad Danubium sita cum adiacenti Castro ubi Sacra Regni Hungariae Corona conservatur."

Exeunte iam saeculo quinto decimo Mathias Corvinus, rex Hungarorum, Posonii Universitatem sive Academiam Istropolitanam condidit, ut cultum atque humaninatem in Hungaria divulgaret; sed rege ac fautore mortuo Universitas suo munere fungi desiit oblivioneque obruta est. Primo deinde bello universali confecto et re publica Bohemoslovacica orta Universitas Comeniana Bratislavensis, quae hactenus exstat, ibidem condita est.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis? Secundum Graesse (ed. 1972) Bratislavia est nomen urbis Wroclav/Breslau in Polonia. - Adiectivum Bratislavensis in AAS 27 (1935)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]