Roman numeral 10000 CC DD.svg

Virga (mensura)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Virga[1] (-ae f.) seu ulna[2] (-ae f.) est longitudinis unitas in systematibus mensurae "Anglicis" sive "imperialibus" in usu in Civitatibus Foederatis et Britanniarum Regno. Anglice scribitur yard cuius abbreviatura est yd.

In systemate Anglico sunt quattuor virgae, quae sunt:

  • Virga officialis Anglica: variabilis propter aeneam ligationem qua constructum est exemplar anno 1895.
  • Virga informalis Anglica: 0,914398416 m in 62 F sive 16,67 C.
  • Virga legalis Statunitensis: 0,914401829 m in 68 F seu 20 C.
  • Virga industrialis Statunitensis: 0,91440000 m in 68 F sive 20 C.

Quia unitas usitatissima industriali technicoque ambitu pollex (1/36 virgarum aequipollens) est, ad vitanda problemata debita discrepantiae inter Anglicam et Statunitensem virgas, consensum est unum pollicem aequipollere 25,400000 mm in 20 C, et ergo una virga tribus pedibus, 36 pollicibus atque 0,9144 m aequivalet.

Notae[recensere | fontem recensere]