Decapoda

E Vicipaedia

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Subclassis : Eumalacostraca 
Superordo : Eucarida 
Ordo : Decapoda 
Latreille, 1802
   
Palaeontologia
419–0 m.a.Devonium > Recens
Subdivisiones: Subordines
*Dendrobranchiata
Litopenaeus vannamei (Dendrobranchiata: Penaeoidea)
Heterocarpus ensifer (Caridea: Pandaloidea)
Austropotamobius pallipes (Astacidea: Astacoidea)
Upogebia deltaura (Gebiidea: Upogebiidae)
Panulirus interruptus (Achelata: Palinuridae)
Polycheles sculptus (Polychelida: Polychelidae)
Coenobita variabilis (Anomura: Paguroidea)
Callinectes sapidus (Brachyura: Portunoidea)

Decapoda sunt ordo Crustaceorum intra classem Malacostracorum, quibus sunt multi greges familiares, praecipue Astacoidea, Parastacoidea, Brachyura, Nephropidae, Dendrobranchiata, et Caridea. Plurima decapoda sunt necrophagi. Zoologi aestimant ordinem paene 15 000 specierum in circa 2700 generum continere, quarum fere 3300 sunt species fossiles.[1] Paene dimidium harum specierum sunt Brachyura, et plurimum quod restat sunt Caridea (circa 3000 specierum) et Anomura (Paguroidea, Porcellanidae, Galatheidae, Chirostylidae, et Kiwaidaes, coniunctim circa 2500 specierum).[1] Antiquissimum decapodum fossile iam inventum est Palaeopalaemon, ex aevo Devoniano.[2]

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Secundum nomen decapoda (ex Graeco δέκα 'decem' + πούς, ποδός, 'pes, pedis'), omnibus decapodibus sunt crura decem, quae formam habent quinque parium appendicum thoracicarum in ultimis quinque segmentis thoracicis sitis. Tria paria anterioria simul laborant partes oris, et ergo maxillipedes usitate appellantur; reliquia sunt pereiopoda. In multis autem decapodis, uno crurum pari sunt forcipes augmentatae; propter chelas, illa crura chelipedes appellari possunt. Quodque par aliarum appendicum in abdomine pleopoda biramosa ferre potest, quorum ultima sunt partes flabelli caudalis (una cum telsone) et ergo appellantur uropoda.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Dependet classificatio intra ordinem Decapoda de structura branchiarum et crurum, et de modo quo larvae crescunt, quibus pro causis sunt duo subordines: Dendrobranchiata et Pleocyemata. Dendrobranchiata in Dendrobranchiatis consistunt, quorum plurimi vulgo dubieque appellantur "caridea," sicut "carideum album," rite Litopenaeus setiferus. Pleocyemata residuos comprehendunt greges, praecipue Caridea vera. Greges qui usitate ambulant, contra natare (Pleocyemata, Stenopodideis et Carideis exclusis), cladum componunt, Reptantia appellatum.[3]

Haec classificatio ad gradum superfamiliarum investigationes De Grave et al. sequitur.[1]

Ordo Decapoda Latreille, 1802

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Sammy De Grave, N. Dean Pentcheff, Shane T. Ahyongl et al. (2009), "A classification of living and fossil genera of decapod crustaceans," Raffles Bulletin of Zoology Suppl. 21: 1–109. PDF.
  2. Robert P. D. Crean (November 14, 2004). "Order Decapoda: Fossil record and evolution". University of Bristol .
  3. G. Scholtz & S. Richter (1995). "Phylogenetic systematics of the reptantian Decapoda (Crustacea, Malacostraca)". Zoological Journal of the Linnean Society 113 (3): 289–328 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Decapoda" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Decapoda spectant.