Census

E Vicipaedia
Census proximi in orbi terrarum: regiones rubrae ante annum 1989 / russae ab 1990 ad 1994 / flavae ab 1995 ad 1999 / smaragdae ab 2000 ad 2004 / virides post annum 2005

Census (-us, m.) est

  1. aestimatio vel recensus divitiarum
  2. populi recensus vel populum numerare
  3. ipsae divitiae

Hodiernis linguis vel religionarum census saepe populi recensum dicere vult.

Citatio[recensere | fontem recensere]

Nam dato uno inconveniente plura sequuntur. Interpres enim noster propter ignorantiam linguae "honorabilitatem" dixit, quod "censum" dicere debebat. Est autem census valor patrimonii, quem iste stulto et imperito et inusitato vocabulo "honorabilitatem" nuncupavit. Ex hoc autem verbo, quod inconvenienter ab "honore" traxit, mille, ut ita dixerim, inconvenientia sequerentur. Sed non "honorabilitas" dicendum fuit, sed "census"; hoc est enim conveniens nomen et Graeco proprie correspondens, "honorabilitas" autem inconveniens ac penitus alienum. Civitates enim Graecorum ferme omnes censu moderabantur. Romae quoque census fuit a Servio Tullio rege constitutus. Divisit enim civitatem non secundum regiones, sed secundum censum, faciens unum corpus eorum civium, qui habebant censum supra centum milia aeris, aliud corpus habentium censum a centum milibus ad septuaginta quinque, tertium eorum qui habebant censum a septuaginta quinque milibus ad quinquaginta, et ita descendens usque ad quinque milia pervenit. Infra eum numerum sine censu reliquit, quasi tenues et impotentes. Ex censu autem, quae domi et militiae subeunda forent onera, constituit. Quia vero patrimonia vel minuuntur vel augentur, de quinquennio in quinquennium recenseri constituit. Id quinquennium "lustrum" appellarunt; magistratus vero, qui censui praeessent "censores" dicti sunt. Apud Graecos vero censores dicuntur "timitae" et census "timima" vocatur.

Leonardus Brunus Arentino, De interpretatione recta [1]

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alterman, Hyman. 1969. Counting People: The Census in History. Novi Eboraci: Harcourt, Brace & Company.

Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!