Ecclesia (aedificium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de aedificiis cultui divino destinatis explicat. Si alias significationes verbi quaeris, vide Ecclesia.

Ecclesia est nomen cuiuslibet nonnullorum aedificii Christiani generum.

Appellationes sive genera[recensere | fontem recensere]

  • Capella (chappella, cappella): Capella nomen ducit a cappa (sive capella) Sancti Martini Turonensis, quae inter cimelia regalia Merovingorum numerabatur. "Paulatim aedes ipsa, ubi capella asservabatur, hoc nomine dicebatur, postremo quaevis aediculae sacrae, oratoria, quae proprios sacerdotes non habent, seu aedes sacrae, quae non erant baptismales; [. . . etiam] sacella, seu majorum templorum appendices, vel aediculas, aedi sacrae majori adiunctae, quas Cubicula vocant veteres"[1] ita appellabant.
  • Sacellum sive oratorium: Codex Iuris Canonici capellae verbo oratorium sive sacellum anteponit inter oratoria sive sacella publica et privata distinguens:
    • Can. 1223 - "Oratorii nomine intellegitur locus divino cultui, in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium de licentia Ordinarii destinatus, ad quem etiam alii fideles de consensu Superioris competentis accedere possunt."
    • Can. 1226 - "Nomine sacelli privati intellegitur locus divino cultui, in commodum unius vel plurium personarum physicarum, de licentia Ordinarii loci destinatus."

Nisi missae certis temporibus celebrantur sacellis tabernacula non sunt.

In aliis ecclesiis Christianis capella saepe eadem significatione ac ecclesia adhibetur, nisi exstat appellatio historica (ut puta ecclesia abbatialis).

  • Ecclesia cathedralis: Ecclesia cathedralis est sedes episcopalis. Sedes (Graece: καθεδρα) episcopi semper in loco eminenti posita est. Amplitudo sive mensura ecclesiae nihil ad rem attinet.
  • Basilica (a Graeco βασιλική, sc. στοὰ βασιλική, basilica domus): Christiani post libertatem Constantino imperatore acceptam ecclesias schema aedificiale basilicae sequentes exstruere coeperunt, nave media plerumque naves laterales superante, ut lumen fenestris supra tectis navium lateralium collocatis exciperetur. Ex fronte rotunda facta est apsis, locus altaris, praeterea iam quarto saeculo transeptum, mox etiam crypta, chorus, turres, atria etc. addita sunt.

Distinguendum est usus verbi basilicae:

  • Ecclesia abbatialis sive monasterialis: (Olim vel adhuc) templum monachorum, ut ibi liturgia (imprimis Divinum Officium) celebretur.
  • Ecclesia propria (vel propriae haereditatis): Medio Aevo multae ecclesiae a privatis in fundo privato erectae sunt, quae dominis propriae erant. Dominis etiam ius investiturae competivit, quod post litem de investitura repressum in ius patronatus mutatum est. In CIC 1983 non iam apparet.
  • Sanctuarium: "Sanctuarii nomine intelleguntur ecclesia vel alius locus sacer ad quos, ob peculiarem pietatis causam, fideles frequentes, approbante Ordinario loci, peregrinantur."[2]
  • Baptisterium: Aedificium particulariter ritui baptismali destinatum, saepe forma rotunda.
  • Ecclesia collegiata (sive Collegiata): Ecclesia, quae olim erat sedes collegii canonicorum.
  • Ecclesia matrix: Ecclesia principalis extra urbem ad fidem ruri propagandam.
  • Templum: Terminus generalis in aedificiis religiosis denotandis sive Christianis sive aliarum religionum adhibitus.
  • Aedes (sing. et pl.), aedes sacra, fanum, delubrum, aedicula (sacra): Alia verba apud veteres aedificia sacra significantia, quae saepe ad ecclesias sive capellas denotandas adhibentur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad ecclesias spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg