Subcontinens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Subcontinens est magna massa terrestris plus minusve integra in se, quae partem continentis constituit. In dictionariis, nomen 'certam libertatem geographicam vel politicam a residuo continentis habens'[1][2] et 'vasta continentis pars plus minusve integra in se'[3][4] significare potest.

Anglice (et fortasse similiter in aliis linguis), locutio the subcontinent usitate ad subcontinentem Indicum spectat,[5][6] qui generaliter civitates Indiam, Pakistaniam, Bangladesham, Nepaliam, Bhutaniam, Taprobanem comprehendere dicitur. Regio plerumque ex ingente Asiae paeninsula ad meridiem Himalayae patente constat, quae distinctam culturarum regionem intra Asiam constituit. Ea deserta, planities, silvas pluviales, montes altissimos, et permultas linguas, phyles, religiones complectitur.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "having a certain geographical or political independence" a residuo continentis.
  2. Oxford English Dictionary, ed. 2a (Oxoniae: Oxford University Press, 1989).
  3. Anglice: "a vast and more or less self-contained subdivision of a continent."
  4. Webster's Third New International Dictionary, Unabridged (Merriam-Webster, 2002; accessus 11 Martii 2007.
  5. John McLeod, The History of India.
  6. Milton Walter Meyer, South Asia: A Short History of the Subcontinent (Adams Littlefield, 1976), p. 1.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!