Mensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Mensis (-is, m.) est mensurae spatium temporis in calendariis adhibitum, qui primum in Mesopotamia inventus adhibitusque est, naturale temporis spatium ad motum lunae attinens; in multis linguis nomina mensis et lunae sunt nomina cognata. Notio antiqua e phasibus lunae redeuntibus orta est; tales menses (lunationes) sunt menses synodici, qui circa 29.53 dies durant. Menses synodici, in orbitali lunae periodo, adhuc sunt fundamentum multorum calendariorum hodiernorum et ad annum dividendum adhibentur.

In plurimis calendariis, mensis est duodecima anni pars:

Calendarium hodiernum Calendarium Gregorianum appellatur quia a Papa Gregorio XIII eponymo in bulla Inter Gravissimas promulgatum est die 24 Februarii 1582.

De Latinis mensium nominibus[recensere | fontem recensere]

Censorinus anno 238 in libro de die natali[1] haec de nominibus mensium scribit:

10. Varro autem Romanos a Latinis nomina mensum accepisse arbitratus auctores eorum antiquiores quam urbem fuisse satis argute docet.
11. itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuerit pater, sed quod gens Latina bellicosa; Aprilem autem non ab Aphrodite, sed ab aperiendo, quod tunc ferme cuncta gignantur et nascendi claustra aperiat natura;
12. Maium vero non a maioribus, sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense tam Romae quam antea in Latio res divina Maiae fit [et Mercurio]; Iunium quoque a Iunone potius quam iunioribus, quod illo mense maxime Iunoni honores habentur;
13. Quintilem, quod loco iam apud Latinos fuerit quinto, item Sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. ceterum Ianuarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis: et Ianuarium ab Iano, cui adtributus est, nomen traxisse, Februarium a februo:
14. est februum quidquid piat purgatque, et februamenta purgamenta, item februare purgare et purum facere. februum autem non idem usquequaque dicitur; nam aliter in aliis sacris februatur, hoc est purgatur.
15. in hoc autem mense Lupercalibus, cum Roma lustratur, salem calidum ferunt, quod februum appellant, unde dies Lupercalium proprie februatus et ab eo porro mensis Februarius vocitatur.
16. ex his duodecim mensibus duorum tantum nomina inmutata. nam Quintilis Iulius cognominatus est C. Caesare V et M. Antonio cons. anno Iuliano secundo. qui autem Sextilis fuerat, ex S. C. <C.> Marcio Censorino C. Asinio Gallo cons. in Augusti honorem dictus est Augustus anno Augusti vicensimo, quae nomina etiam nunc ad hanc permanent memoriam.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Breviarium Grimani (Flandria circa annum 1510 pictum, Venetiae, Bibliotheca Marciana), depictio operum propriorum alicuius mensis:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cap. 22, in interrete vide hic (Latine-Theodisce)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide mensis in Victionario.
  • Bulla Inter Gravissimas


stipula Haec stipula ad calendarium spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg