Europa

E Vicipaedia
(Redirectum de Europa (continens))
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina continentem Europam explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Europa" appellatur, vide Europa (discretiva).
Europa
Europe orthographic Caucasus Urals boundary.svg
Area 10,180,000 km2
Numerus incolarum 738,200,000 km2 (2010)
Spissitudo incolarum 72,5/km2
Nomen incolarum Europaeus


Zona temporalis UTC ad UTC+6
Dominium interretiale .eu (Unio Europaea)

Europa, (-ae, f.) etiam continens vetus appellata, usitate habetur unus ex Telluris septem continentium. Comprehendens occidentalissimam Eurasiae paeninsulam, plerumque ab Asia dividitur ad orientem a divisionibus siccitatis Montium Uralium et Caucasi, Fluminis Uralis, marium Caspii et Ponti, atque viarum aquaticarum quae maria Pontum et Aegaeum adligant.[1] Finitur Europa ab Oceano Arctico et aliis aquae corporibus ad septentriones, Oceano Atlantico ad occidentem, Mari Mediterraneo ad meridiem, et Ponto et viis aquaticis conectis ad meridio-orientem. Fines autem omnis Europae—notio quae ex antiquitate classica venit—sunt aliquantulum libidinosi, quia vocabulum praecipue physiographicum elementa culturae et rerum civilium accommodare potest.

Superficies Europaea minimo proxima continentis terrae spatio est, quae 10 180 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit; haec area terrae aequor duarum centesimarum continet. Australia est unica continentis minor, sed populatione est tertia a maximo, Asiam et Africam sequens, populo circa 710 000 000, undecim centesimae numeri civium omnis orbis terrarum.

Europa, praesertim Graecia Antiqua, est natalis culturae Occidentalis locus,[2] quae magni momenti erat in rebus orbis terrarum post saeculum quintum decimum, praecipue post initium colonialismi. Inter saecula sextum decimum et vicensimum, civitates Europaeae Americas, plurimum Africae, Oceaniam, et magnas Asiae regiones varia tempora moderatae sunt. Ambo bella orbis terrarum Europam vehementius dixerunt, deminutionem Europae Occidentalis in rebus orbis terrarum ante medium saeculum vicensimum magnopere efficientia, cum Civitates Foederatae et Unio Sovietica auctoritatem habere coepissent.[3] Per Bellum Frigidum, Europa secundum Aulaeum Ferreum inter NATO in occidente et Pactionem Varsaviensem in oriente divisa est. Integratio Europaea? conformationem Consilii Europae et Unionis Europaeae in Europa Occidentali promovit, quarum ambo ad orientem expandebantur post casum Unionis Sovieticae anno 1991.

Index

Definitio [recensere]

Charta T et O ex 1472 divisionem orbis terrarum in tres continentes monstrat.
Tabula orbis terrarum Herodoti refecta.
Europa regina, tabula ex libro Cosmographia Sebastiani Münster (1570). Insulae Britannicae et Scandinavia ab Europa propria excluduntur.
Tabula Europae ab Abrahamo Ortelio anno 1595 facta.

Usus nominis Europae gradatim per historiam evolvebatur.[4][5] Herodotus, historicus Graecus, antiquitate mentionem fecit orbem terrarum divisum esse ab hominibus ignotis in partes tres, Europam, Asiam, et Libyam (Africam), quarum fines fuisse Nilum et Phasem, quamquam etiam dixit nonnullos habuisse Flumen Tanaem, contra Phasem, finem Europae et Asiae.[6] Oriens Europae confinium saeculo primo a Strabone geographo ad Tanaem definitum est.[7] Flavius Iosephus et Liber Iubilaeorum continentes dixerunt fuisse terras a Noa, viro biblico, filiis tribus datas; Europa definita est regio quae a Columnis Herculis prope Fretum Gaditanum patet, eam ab Africa Septentrionali, ad Tanaem, eam ab Asia separans.[8]

Unio Europaea civitates continet quae viginti septem membra esse; maxima res politica et oeconomica est in hac continenti. Unio Europaea orbis terrarum oeconomiam habet, cum GDP 14.2 trillionibus USD (2006) aestimata sit; quae facit 35 centisimae GDP orbis terrarum.

Linguae quibus gentes Europae utuntur.
Culturae regionium Europae.
Carta historica: Europa tempore primae expeditionis sacrae, anno 1000.

Vide etiam [recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta: Unio
Europaea
Res politicae
Demographica
Oeconomica

Notae [recensere]

  1. National Geographic Atlas of the World (7th ed.). Washington, DC: National Geographic. 1999. ISBN 0-7922-7528-4  "Europe" (pp. 68-9); "Asia" (pp. 90–91): "A commonly accepted division between Asia and Europe . . . is formed by the Ural Mountains, Ural River, Caspian Sea, Caucasus Mountains, and the Black Sea with its outlets, the Bosporus and Dardanelles."
  2. Lewis & Wigen 1997.
  3. National Geographic, 534.
  4. Lewis, Martin W.; Wigen, Kären (1997). The myth of continents: a critique of metageography. University of California Press. ISBN 0-520-20743-2 .
  5. Jordan-Bychkov, Terry G.; Jordan, Bella Bychkova (2001). The European culture area: a systematic geography. Rowman & Littlefield. ISBN 0-7425-1628-8 .
  6. Herodotus, 4:45.
  7. Strabo Geographia, 11.1.
  8. Franxman, Thomas W. (1979). Genesis and the Jewish antiquities of Flavius Josephus. Pontificium Institutum Biblicum. pp. 101–102. ISBN 88-7653-335-4 .
  9. Sic fr:wiki

Bibliographia [recensere]

  • Bluche, Lorraine, Veronika Lipphardt, et Kiran Klaus Patel, eds. 2009. Der Europäer: ein Konstrukt: Wissensbestände, Diskurse, Praktiken. Göttingen: Wallstein Verlag. ISBN 978-3-8353-0444-4.
  • Davies, Norman. 1996. Europe: A History. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-820171-0.
  • Jensen, De Lamar. 1992. Renaissance Europe. ISBN 0-395-88947-2.
  • Jordan-Bychkov, Terry G., et Bella Bychkova Jordan. 2001. The European Culture Area: A Systematic Geography. Rowman & Littlefield. ISBN 0-7425-1628-8.
  • Renger, Almut-Barbara, et Roland Alexander Ißler, eds. 2009. Europa: Stier und Sternenkranz: Von der Union mit Zeus zum Staatenverbund. Gründungsmythen Europas in Literatur, Musik und Kunst, 1. Göttingen: V&R unipress. ISBN 978-3-89971-566-8.
  • Schmale, Wolfgang. 2010. Europa: Kulturelle Referenz – Zitatensystem – Wertesystem. In Europäische Geschichte Online, ed. Institut für Europäische Geschichte (Mainz).
  • Williams, Glyndwr. 1968. The Expansion of Europe in the Eighteenth Century. Londinii: Blandford Press. SRN 7-137-32723-5.

Nexus externi [recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Continentes Terrae

Africa | America | Asia | Europa | Oceania | Antarctica
Nationes mundi

Mille Paginae.png