Hymni Homerici
Hymni Homerici sunt collectio 33 carminum Graecorum, quibus dei Graeci antiqui laudantur sive invocantur. Carmen tricesimum quartum "hospitem" adloquitur. Longitudo a paucis versibus (Hymno secundo in Demetram sunt tantum tres) usque ad 580 (Hymnus in Hermam) versus. Metrum est sicut in operibus Homeri hexameter, etiam lingua Homericae similis est.
Index |
Origo et traditio [recensere]
Datatio exacta disputatur; hymni inter septimum et quintum saeculum a.C.n. variis locis facti ad litteras Graecas antiquissimas pertinent. Hymnus VIII in Arem ob expositiones astrologicas ibi contentas antiquitate posteriore (post saeculum quintum) confectus est.[1]
Quidam dii in compluribus hymnis appellantur, inter quos Demeter, Apollo, Aphrodita et Herma, quorum cuique "quattuor hymni magni" dedicati sunt. Manuscripta traditionis byzantinae cum hymno III incipiunt, anno 1777 autem in equorum stabulo Moscoviensi manuscriptum saeculi decimi quinti fragmenta hymnorum I et II continens.
Tituli et magnitudo [recensere]
| I. | In Dionysum | 21 versus |
| II | In Demetram | 495 versus |
| III. | In Apollinem Delicum | 546 versus |
| IV. | In Hermam | 582 versus |
| V. | In Aphroditam | 293 versus |
| VI. | In Aphroditam | 21 versus |
| VII. | In Dionysum | 59 versus |
| VIII. | In Arem | 17 versus |
| IX. | In Artemin | 9 versus |
| X. | In Aphroditam | 6 versus |
| XI. | In Athenam | 5 versus |
| XII. | In Heram | 5 versus |
| XIII. | In Demetram | 3 versus |
| XIV. | In Rheam | 6 versus |
| XV. | In Herculem | 9 versus |
| XVI. | In Aesculapium | 5 versus |
| XVII. | In Dioscuros | 5 versus |
| XVIII. | In Hermam | 12 versus |
| XIX. | In Panem | 49 versus |
| XX. | In Hephaestum | 8 versus |
| XXI. | In Apollinem | 5 versus |
| XXII. | In Posidonem | 7 versus |
| XXIII. | In filium Croni supremum | 4 versus |
| XXIV. | In Hestiam | 5 versus |
| XXV. | In Musas et Apollinem | 7 versus |
| XXVI. | In Dionysum | 13 versus |
| XXVII. | In Artemin | 22 versus |
| XXVIII. | In Athenam | 18 versus |
| XXIX. | In Hestiam | 13 versus |
| XXX. | In Gaeam | 19 versus |
| XXXI. | In Helium | 20 versus |
| XXXII. | In Selenam | 20 versus |
| XXXIII. | In Dioscuros | 19 versus |
Bibliographia [recensere]
Editiones [recensere]
- Thomas William Allen (Ed.): The Homeric Hymns. 2. Ed. Oxford University Press, Londinii 1936. Ed. nova: Hakkert, Amstelodami 1980, ISBN 90-256-0820-5
- Albert Gemoll (Ed.): Die Homerischen Hymnen. Teubner, Lipsiae 1886 (commentario addito)
Litterae de hymnis Homericis [recensere]
- N. J. Richardson (Ed.): The Homeric Hymn to Demeter. Oxford University Press, Oxoniae 1974.
- Th. W. Allen, E. E. Sikes (Ed.): The Homeric Hymns. Macmillan, Londinii 1904 (solus commentarius scientificus omnes hymnos comprehendens.)
Nexus externi [recensere]
- Textus hymnorum Homericorum in: Perseus Project (Graece et Anglice)
Notae [recensere]
- ↑ M. L. West: The Eighth Homeric Hymn and Proclus. In: Classical Quarterly 64 (1970), p. 300-304