Mythologia Graeca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pictura deorum Olympi, a Nicolao Andrea Monsiau facta

Mythologia Graeca est corpus mythorum et doctrinae Graecorum antiquorum de dis heroibusque, de natura mundi, de originibus et significatione rituum suorum. Pars fuit religionis Graeciae antiquae. Homines docti mythologiae Graecae student ut institutiones religiosas et politicas Graeciae antiquae in lumen proferant, et ut naturam creationis mythorum melius intellegant.[1]

Mythologia Graeca superest forma explicata in congerie magna fabularum et forma implicata in artibus oculorum, talibus quales sunt vasa picta et dona votiva. Fabulae Graecae origines mundi exponere conantur et vitas facinoraque deorum, heroum, animalium phantasticorum exsequuntur. Mythi primum disseminati sunt traditione orale; hodie praecipue propter litteras Graecas noscuntur.

Fontes Graeci antiquissimi noti, Homeri poëmata epica Ilias et Odyssea, de bello Troiano et eventu eius tractant. Duo carmina Hesiodi poetae circiter eiusdem aetatis, Theogonia et Opera et Dies, creationem mundi, seriem deorum regnantium, originem miseriae humanae, atque originem rituum sacrificorum narrant. Mythi etiam conservantur in Hymnis Homericis, frgamentis poematum Cycli Epici, carminibus lyricis, operibus tragoediographorum saeculi V a.C.n., operibus scriptorum Hellenismi, ac scriptis Imperii Romani Plutarchi, Pausaniae et ceterorum auctorum.

Archaeologia fontem aestimabilem de mythologia praebet, dis heroibus saepe in decoratione artefactorum depictis. Ornamenta geometrica in figlina saeculi VIII depingunt fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis. In temporibus archaico, classico, Hellenistico picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes.[2] Mythologia Graeca magnum vim habuit ad culturam, artes, litterasque civilizationis occidentalis. Poetae et pictores ab antiquitate ad hoc tempus a mythologia Graeca inspirati sunt et invenerunt valorem manentem in thematibus eius.[3]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Mythologia Graecae hodie noscitur praecipue a litteris Graecis et imaginibus visualis, a saeculo XIX a.C.n. creatis.[4] Re vera fontes litterarii et archaeologici saepe coincidunt, inter se vel confirmantes vel contradicentes. Autem non raro exsistentia huius corporis indiciorum indicat pluria elementa mythologiae Graecae radices historicas habere.[5]

Fontes literarii[recensere | fontem recensere]

Narratio mythica fere in omnibus generibus litterarum Graecarum partes magnas agit. Nihilominus, solus libellus mythographicus generalis ab antiquitate superans est Bibliotheca, falso Apollodoro Atheniensi attributa. Hoc opus tentat fabulas contradictorias poetarum accommodare, mythologiae traditionalis et mythorum heroicorum summarium dans.[6] Apollodorus annis circiter 180–125 a.C.n. vixit et de his rebus scripsit, fieri potest igitur ut scripta eius basim libri formaverint, sed in Bibliotheca describuntur res multo post mortem Apollodori factae; hinc auctor eius "Pseudo-Appolodorus" appellatur.

Vergilius, hic in chirographo saeculi V ("Vergilio Romano") depictus, multa singula de mythologia Graeca in scriptis suis conservavit.

Inter antiquissimos fontes literarios sunt Homeri duo poemata epica Ilias et Odyssea. Aliae poetae "Cyclum epicum" absolverunt, sed haec carmina fere omnino perierunt. Hymni Homerici, contra nomen suum usuale, coniunctionem rectam cum Homero non habent; sunt potius hymni chorici ex prima parti Aetatis lyricae.[7] Hesiodus, Homero fortasse aequalis, in Theogonia primorum mythorum Graecorum memoriam plenissimam offert, creationem mundi, originem deorum, Titanium, Gigantum, atque genealogias elaboratas, fabulas populares, mythos aetiologicos tractans. Opera et Dies Hesiodi, poema didactica de vita rustica, etiam continet mythos Promethei, Pandorae, et Quinque aetatum generis humani. Poeta consilium praebet de optimo modo quo homo florere posset in mundo periculoso, propter deos periculosiorem facto.[2]

Poetae sequentes saepe argumenta ex mythis ceperunt, sed paulatim coeperunt minus mythos narrare et plus oblique mythos notare. Exempla reperiuntur apud poetas lyricos ut Pindarum, Bacchylidem, Simonidem et poetas bucolicos ut Theocritum et Bionem.[8] Praeterhac mythos fuit pars fundamentalis dramatis Atheniensis. Poëtae tragici Aeschylus, Sophocles, Euripides actiones scripserunt de mythis aetatis heroum et belli Troiani. Multae historiae magnae (e.g. de Agamemnone et liberis suis, de Oedipus, de Iasone Medeaque) in his tragoediis formam classicam sumpserunt. Poëta comicus Aristophanes quoque mythis utus est, in fabulis Avibus et Ranis.[9]

Historici Herodotus et Diodorus Siculus, et geographi Pausanias et Strabo, mythos locorum quo itinera faciebant notaverunt, saepe formas paulo notas dantes.[8] Herodotus in primis conatus est in mythis radices certaminis inter Graecos et Barbaros invenire et traditiones gentium variorum reconciliare.[10]

Poesis temporum Hellenismi et Romae antiquae sicut opus litterarium potius quam religiosum componebatur. Nihilo setius, multa singula magni momenti continet, quae aliter perierint. In hoc numero sunt:

Inter scriptores prosaicos Graecos et Romanos eorundem temporum oportet notare Apuleium, Petronium, Lollianum, Heliodorum Emesenum, Hyginum, Philostratum Lemnium, Philostratum IV, ac Callistratum.

Denique indicia utilia, sed cum inclinatione animi Christiana, reperiuntur apud scriptores Imperii Romani Orientalis, ut Arnobium, Hesychium Alexandrinum, Ioannem Tzetzem, Eustathium Thessalonicensem, atque auctorem Sudae.

Fontes archaeologici[recensere | fontem recensere]

Pugna inter Achillem et Penthesileam in cratere saeculi V a.C.n. depicta

Inventiones culturae Mycenaeae saeculo XIX ab archaeologo Germanico Henrico Schliemann et culturae Minoae saeculo XX ab archaeologo Britannico Arthuro Evans convenerunt ad multis quaestionibus de poematibus Homeri respondendo, indicia de dis heroibusque praebentes. Infeliciter indicia de mythis ritibusque in locis Mycenaeis et Minois omnino in monumentis continentur, quod scriptura horum gentium, Linearis B, praecipue in tabulis adhibebatur, sed nomina ali aliquorum deorum heroumque dubie reperi possunt.[2]

Picturae geometricae in figlina saeculi VIII a.C.n. fabulas cycli Troiani atque res gestas Herculis depingunt. Hae imagines mythorum multum valent de causis duabus. Primo, multae fabulae Graecae in vasibus antequam in litteris conspicantur: e.g. ex duodecim laborum Herculis, sola res de Cerbero in scripto saeculi VIII reperitur. Secundum, fontes visuales aliquandum depingunt mythos, minime in fontibus literariis non superantes.[4] In temporibus archaico (c. 750–500 a.C.n.), classico (c. 500–323 a.C.n.), Hellenistico (323–146 a.C.n.) picturae Homericae et aliae parent, testimonio litterario addentes.[2]

Historia mythica[recensere | fontem recensere]

Mythologia Graeca mutavitur secundum mutationem culturae Graecae. Incolae priores paeninsulae Balcanicae fuerunt populus rusticus, sectatores animismi; id est, animam cuique naturae proprietati assignaverunt. Deinde hae animae incertae figuras humanas ceperunt, ut di mythologiam loci intrantes.[11] Cum tribus a septentrione invaserint, novum gregem deorum attulerunt cum emphasi in victoria, virtute, violentia. Di rustici priores contributi sunt cum novis aut ceciderunt.[12]

Circa annum 630 a.C.n., introductione paederastiae correspondentes, fabulae de propinquitatibus inter deos heroesque mares facti sunt magis magisque frequentes. Ad saeculum V a.C.n. poetae saltem unum eromenon, puerum vel adulescentem amatum, cuique deo magno (praeter Martem) et multis heroibus assignaverunt.[13] Mythi iam exstantes, ut res Achillis et Patrocli, sententiam paederasticam acquisiverunt.[14] Etiam poetae Alexandrinae, deinde mythographi Romani, hoc modo fabulas Graecas accommodaverunt.

Poetae epici, cyclos litterarios creantes, novum rerum ordinem elaboraverunt, mythos in locos definitos historiae mundi ponentes.[15] Cum discrepantiae in fabulis vetent ordinem absolutum, ordo propinquus discernari potest. Sic historia mythica dividi potest in aetates tres vel quattuor:

  • Aetas deorum, in qua mundus, di, atque humani genus orti sunt
  • Aetas intermedia, in qua di inter mortales versabantur
  • Aetas heroica, cum interventus divinus minus esset (bellum Troianum et mythi sequentes in hac aetate vel in aetate quarta separata siti sunt)[16]

Auctores archaici et classici praeoptaverunt aetatem heroicam tractare; exempli gratia, poëmata epica Ilias et Odyssea et longitudine et popularitate maiores fuerunt quam Theogonia et Hymni Homerici, qui aetatem deorum respecti sunt. Sub auctoritate Homeri um incremento in veneratione heroum notio dei strictius definita est: regnum deorum a regno mortuorum (heroum) separatum est, di chthonii a dis Olympi.[17]

In Operis et Diebus Hesiodus schema quinque aetatum (vel gentium) hominum utitur: aureae, argenteae, aëneae, heroicae, ferreae. Aetas aurea a Saturno et aetates sequentes a Iove creatae sunt. Aetate heroica excepta, successio aetatum gradus deiectioni generis humani respondet. Hesiodus originem mali attribuit Pandorae, qui ollam a Iove recepit, cui omne malorum genus inerat. Pandora ollam aperiens terram morbis calamitatibusque replevit.

Origines mundi et deorum[recensere | fontem recensere]

Mythi originis conantur verbis humanis principium mundi explicare.[18] Hesiodus fabulam celebrissam scripsit in Theogonia sua. In principio erat Chaos, inane tenebrosum. Ex chao emerserunt Terra aliique entitates divinae: Tartarus, Amor, Erebus, Nox.[19] Terra sola Caelum genuit, tunc de coïtu eorum nati sunt Titanes—sex mares: Oceanus, Coeus, Crius, Hyperion, Iapetus, Saturnus; et sex muliebres: Thia, Ops, Themis, Mnemosyne, Phoebe, Tethys. Secuti sunt Cyclopes, cum uno oculo in fronte, et Centimani, qui omnes a Caelo sub terra sunt absconditi. Terra furens Saturno persuasit ut patrem exsecuerit. Quo facto, Saturnus factus est rex Titanum, cum Ope coniunctus.

Thema filii cum patre pugnantis iteratum est cum Iuppiter Saturno patri obviam iit. Saturnus, qui patrem suum plovigaverat, metuebat ne progenies idem fiebant, itaque unumquemque infantem Ope natum cepit et devoravit. Ops hoc detestabatur; decepit igitur Saturnum, Iovem abdens et lapidem ostendit pannis involutum, quem Saturnus acceptum sine mora devoravit. Cum Iuppiter adultus fuisset, patri potionem venenatam dedit, quem ille bibitum ceteros liberos cum lapide evomuit. Deinde Iuppiter in bello de regno deorum provocavit. Postremo Iuppiter fratresque sui vicit, cum Saturnus Titanesque in custodiam in Tartarum iacti sunt.[20]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ελληνική μυθολογία", Νεώτερο Εγκυκλοπαιδικό Λεξικό Ηλίου (1952).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 "Greek Mythology", Encyclopaedia Britannica (2002).
  3. J.M. Foley, Homer Simpson's Traditional Art, 43
  4. 4.0 4.1 F. Graf, Greek Mythology, 200
  5. Anthony Alms. 2007. Theology, Trauerspiel, and the Conceptual Foundations of Early German Opera. City University of New York. 413 pages.
  6. R. Hard, The Routledge Handbook of Greek Mythology, 1
  7. Miles, Classical Mythology in English Literature, 7
  8. 8.0 8.1 Klatt-Brazouski, Ancient Greek nad Roman Mythology, xii
  9. Miles, Classical Mythology in English Literature, 8
  10. P. Cartledge, The Spartans, 60, and The Greeks, 22
  11. Albala-Johnson-Johnson, Understanding the Odyssey, 17
  12. Albala-Johnson-Johnson, Understanding the Odyssey, 18
  13. A. Calimach, Lovers' Legends: The Gay Greek Myths;, 12–109
  14. W.A. Percy, Pederasty and Pedagogy in Archaic Greece, 54
  15. K. Dowden, The Uses of Greek Mythology, 11
  16. G. Miles, Classical Mythology in English Literature, 35
  17. W. Burkert, Greek Religion, 205
  18. Klatt-Brazouski, Ancient Greek and Roman Mythology, 10
  19. Hesiod, Theogony, 116–138
  20. Hesiod, Theogony, 713–735

Fontes primarii (Graeci Romanique)[recensere | fontem recensere]