Columnae Herculis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Columnae Herculis in signo Hispaniae cum sententia PLUS ULTRA.

Columnae Herculis est locus coniunctionis Maris Mediterranei cum Oceano Atlantico. Sunt columnae montes Calpe (vel Kalpe) in Iberia (hodie Gibraltar) et Abyla in Mauretania. Partem maris inter columnas Fretum Gaditanum Romani nominabant. Nomen columnarum de Hercule est, qui columnas aedificavit\.

Columnae Herculis sunt in signo Hispaniae, cum sententia Plus Ultra. Vide etiam "Non plus ultra."

Plato narravit trans columnas Herculis Atlantem, terram continentem fabulosam, sitam esse.

Una opinio est ex signo columnarum Herculis signum dollarii Americani ortum esse. Ex duobus columnis ambae lineae perpendiculares dollarii signi fiebant et ex vitta "plus ultra" inscripta littera S.

Usus columnae in insignibus[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]