Saxones

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Saxones (Graece Σαξονες) fuerunt gens Europaea, qui litora Germaniae incolebant Claudio Ptolemaeo teste. Nomen Saxonum e verbo Germanico seax nascitur.

Saeculo p.Chr.n. V, Saxones cum Anglis in Britanniam a Romanis desertam profecti sunt. Tunc Saxones continuo bellum gesserunt cum Britannis ab Arturio rege ductis. Ibi regna creaverunt septem, quae Heptarchia Saxonica appellatur.

terrae Saxonicae in nostrae aetatis Germania

Hodie regio in Germania sita Saxonia vocata est. Nomen autem Saxonum regiones in Britannia ad Austrum vergentes cum regionibus Germanicis coniungit: confer enim, quae regiones ipsorum lingua Wessex velut Saxonia occidentalis, Sussex velut Saxonia australis, Essex velut Saxonia orientalis, Niedersachsen velut Saxonia Inferior, Sachsen-Anhalt velut Saxonia-Anhaltinum, Sachsen denique velut Saxonia ipsa appellantur. Qua de re apparet, quam longe olim lateque gens illa sedes suas propagaverit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad gentem spectat. Amplifica, si potes!