Cultura Occidentalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Homo Vitruvianus, adumbratio Leonardi, est signum momenti humanismi et empirismi in cultura Occidentali post Renascentiam.

Cultura Occidentalis, aliquando civilizatio Occidentalis, modus vivendi Occidentalis, vel civilizatio Europaea etiam appellata, sensu lato est patrimonium normarum socialium, aestimationum ethicarum, morum usitatorum, systematum fidei, systematum civilium, et disertorum artifactorum technologiae. Vocabulum usitate civitatibus adhibetur quarum historia ab immigratione Europaea vehementer notatur, sicut civitates Americarum, et Australasiae, et intra continentem Europaeam non includitur.

Plato, qui cum Socrate et Aristotele fuit inter conditores philosophiae Occidentalis.
Limites colonialis potestatis Europaeae (colore caeruleo), ipso continente rubro picto.
Mariachi Mexicanum tria instrumenta Occidentalia familiaria coniungit: violinas, citharas, salpinges.
Bull-Leaping Fresco ex Magno Palatio apud Cnossum in Creta. Artes athleticae post Antiquitatem fuerunt pars expressionis culturae Occidentalis magni momenti.

Conditur cultura Occidentalis in multis propositionibus et moribus artis, philosophiae, litterarum, et legum; in patrimonio multorum gregum ethnicorum et linguisticorum Latinorum, Celtarum, Germanorum, et Hellenicorum; in Christianitate, quae partes magni momenti in formatione civilizationis Occidentalis post saltem saeculum quartum egit[1][2]; atque in moribus rationalismi in variis vitae provinciis, a philosophia Hellenistica, Scholasticismo, humanismo, Revolutione Scientifica, et Illuminatione evolutis. Aestimationes culturae Occidentalis per historiam ex cogitatione civili; lato argumenti rationalis usu, quod cogitationi liberae favet; assimilatione iurum humanorum; necessitate aequalitatis; et democratia deductae sunt.[3]

Historica culturae Occidentalis in Europa documenta et alia indicia in Graecia antiqua et Roma antiqua facta incipiunt. Cultura Occidentalis in Christianizatione per Medium Aevum Europaeum crevit, in reformatione et modernizatione a Renascentia impulsa, et in globalizatione a continuis imperiis Europaeis effecta, quae modos vivendi et rationes educationis Europaeas circa orbem terrarum inter saecula sextum decimum et vicensimum sparsit.[4] Cultura Europaea multiplicem philosophiae, scholasticismi mediaevalis et mysticismi varietatem atque humanismum Christianum et saecularem evolvit. Cogitatio rationalis per longum mutationis et formationis aevum crevit, ex experimentis Illuminationis et inventis scientificis proficiens. Cultura Europaea superbum evolvit appetitum aliorum culturae morum per orbem terrarum ascitorum, accommodatorum, ad extremum propulsorum.[5]

Inter inclinationes quae societates hodiernas definire coeperunt sunt pluralismus civilis, prominentes subculturae vel contraculturae (sicut motus Aetatis Novae), et syncretismus culturalis, qui ex globalizatione et migratione humana magis atque magis consequitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Res
Libri

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orlandis, A Short History of the Catholic Church (1993), praefatio.
  2. How The Catholic Church Built Western Civilization.
  3. Debnath 2010.
  4. Debnath 2010.
  5. Debnath 2010.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad culturam Occidentalem spectant.