Europa (mythologia)
Vide etiam paginam discretivam: Europa (discretiva)
In mythologia Graeca Europa erat filia Agenoris, Phoenicum regis, et Telephassae (vel secundum alios Argiopes). Soror autem Cadmi, Thebarum conditoris, fuit. E Iove tres filios genuit, Minoenque Rhadamanthumque Sarpedonemque.
Cum inter virgines comites in Phoenico litore luderet Europa, Zeus/Iuppiter eam conspexit ac statim pulchritudine formae exarsit. Tum, ne a Iunone/Hera uxore vel a quoquam alio agnosceretur, in tauri albi speciem auratis cornibus sese transfiguravit et gregi regio sese immiscuit : sic ad virgines accessit. Europa primo timida, mox forma et blanditiis tauri placata, ita confidens facta est ut, cornibus adprehensis, in tergum consederit. Praeda potitus Iuppiter eam trans mare in Cretam portavit, ubi Europam stupravit. Ex quo concubitu tres clarissimi filii nati sunt.Cur ab ea una ex quinque partibus orbis nominata sit, non liquet.
Post raptum Europae, iussu patris quattuor fratres eam per orbem frustra quaesiverunt et nova regna condiderunt : Cadmus, qui Thebas condidit, Cilix, qui nomen suum Ciliciae dedit, Phoenix, a quo Punici et Phoenices dicti, Phineus, qui rex in Thracia factus est.
In artibus [recensere]
Non tantum antiquis aetatibus Europa rapta ab artifcibus varie expressa est,sed multi clarissimi pictores aetatis modernae hanc fabulam tabulis suis tractaverunt : ut Rembrandus ("Raptus Europae"), Titianus, Gustavus Moreau, Carolus Antonius Coypel etc.
Fontes [recensere]
- Ovidius, libro secundo Metamorphoseon, 836-875 necnon libro tertio versus 1-5 et sexto 103-107.
- libro quinto Fastorum 604-618.
- Horatius, libro tertio Carminum 27.
- Hyginus mythographus, Fabulae 155 et 178.
Nexus externi [recensere]
- Imagines Europae in Musaeo Iconographico Warburgiano
| Praecursores | Communitates (Communitas carbonis et chalybis · Communitas commercialis) | |
|---|---|---|
| Instituta | Consilium Europaeum · Commissio · Consilium · Parlamentum · Argentaria primaria · Curia · Curia rationum | |
| Signa | Dies Europae · Europa et taurus · Hymnus · Vexillum | |
| Varia | Euro · Linguae · Index linguarum in isdem linguis notatarum · Societas Europaea · Societas privata Europaea · Societas Cooperativa Europaea · Eurostat · Life · Praemium Sacharov · Ministerium a rebus exteris · Officium vigilis · Schola Europaea · Ducatus aërinavigationis | |
| Rei publicae status | Charta de iuribus fundamentalibus · Foedus Romae ictum (Foedus de operatione Unionis) · Foedus Mosae Traiecti (Foedus de Unione) | |
| Emendationes | Foedus Bruxellis ictum · Foedus Lutetiae ictum · Foedus Schengis ictum · Actus solus · Foedus Amstelodamis ictum · Foedus Nicaeae ictum · Foedus Olisipis ictum | |
| Porta | ||