Orca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Orcinus orca [1]
Orcae prope Unimak Insulam Alaskae
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Cetacea
Subordo: Odontoceti
Familia: Delphinidae
Genus: Orcinus
Species: O. orca
Binomen
Orcinus orca
Linnaeus, 1758
Orcinus Orca range (in blue)
Synonyma

Orca gladiator

Orca (-ae, f.), est genus cetacei quod balaenis vescitur.

Magnitudines orcae et hominis
Orca prope Alascam

Plinius Maior haec de orcis dicit:

Hoc scire orcas, infestam iis [sc. balaenis] beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi potest alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.
inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant.
Orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae.
Praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu belvae oppletum unda.
– Plinii, N.H. 9.5

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:MSW3 Cetacea
  2. Taylor, B.L., Baird, R., Barlow, J., Dawson, S.M., Ford, J., Mead, J.G., Notarbartolo di Sciara, G., Wade, P. & Pitman, R.L. (2008). Orcinus Orca. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species. Downloaded on 1 January 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Orca spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg