Homo (genus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Homo


Taxonomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Primates
Superfamilia: Hominoidea
Familia: Hominidae
Subfamilia: Homininae
Genus: Homo
Nomen binomine
Homo
Linnaeus, 1758
Species

Homo sapiens

Homo est genus familiae Hominidarum, quod homines recentes cognatosque propinquos continet. Genus inter 1.5 et 2.5 decies centena milia annos habere aestimatur. Omnes species praeter Hominem sapientem sunt exstinctae. Homo neanderthalensis, habitus more maiorum esse cognatus vivus proximus, abhinc annos 30 000 emortuus est, sed testimonium recens Hominem floresiensem abhinc annos 12 000 vixisse subiecit.

Species[recensere]

H. heidelbergensis et H. neanderthalensis inter se cognati prope sunt et esse subspecies Hominis sapientis habiti sunt, sed explicatio acidi deoxyribonucleinici mitochondrii ex H. neanderthalensis fossilis dissimilitudinem esse magnam satis species separatas haberi indicit. H. rhodesiensis et H. cepranensis etiam sunt amplius inter se cognati quam speciebus aliis.

Vide etiam[recensere]