Olea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Olea europaea
Olea europaea
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Familia: Oleaceae
Genus: Olea
Species: O. europaea
Binomen
Olea europaea
L.

Olea europaea, antique olea, est species generis Oleae, plantarum florentium familiae Oleacearum. Planta est arbor perutilis, endemica in regionibus quae Mare Mediterraneum circumiacent, cuius fructus est oliva.

Hae oleae arbores ultra duo milia annos vivere et altitudine inter viginti et quadraginta pedes tendere possunt, atque parvos flores, qui odorem iucundum habent, post sex annos florescere incipiunt[1].

Oleis pro multis usibus variis per totam orbem terrarum ab hominibus diutissime cultis, prope centiens centena milia olearum arborum iam crescunt, quarum pars maior pro oleo liquido.

Historia[recensere | fontem recensere]

Homines oleam arborem tot postea annos colere initiaverunt ut inter veterissimas arbores cultas in orbe terrarum sit, sata ante inventionem scribendi. Initio indigena soli Asiae Minori, unde olea ad reliquas regionum, quae Mediterraneum Mare cirumceunt, circa sex milia annos postea extendit. Circa quinque milia annos postea in Creta serebatur, atque in Aegypti sepulcris, circa quattuor milia annos postea extructis, inventa est.[2]

Aliquando Graeci et Romani oleas in suas culturas religionesque proprias asciverunt, et in multis scriptionibus, quae hodie exstant, et arbori oleae et oleo attigerunt. Apud Graecos, oleum, quod in lanternis sacris templorum per Ludos Olympicos crematum est, symbolus puritatis fuit, et rami oleagini, ex quibus folia in coronam pro victore ludorum texta sunt, pacem felicitatemque repraesentaverunt.?[1] Consociatio Graecae oleae cum pace orta est ab antiqua Graeca fabula de fundandis Athenis, qua Athena cum Poseidone pro patrocinio urbis certavit. Apud hanc fabulam, cives Athenienses petiverunt ut uterque deus urbi donum daret. Poseidon igitur scaturigines aquae salsae suo tridente fecit. Postquam Athena oleam arborem dedit, quae esse melius donum ab civibus aestimata est; ergo patrocinium urbis Athenae tributum est.

Etiam oleis ab Romanis eodem modo aestimatis, suum imperatorem corona oleagina decoraverunt, et loci de olea arbore in mythologia Romana etiam inveniuntur, qualis locus de fundanda Roma in hac fabula ex Aeneide, scripta Vergilii, qua Aeneas regi oliva in manu demonstrat se Troianosque ad hanc patriam pace navigavisse atque cuiquam malum ferre nolle:

. . . 'iuuenes, quae causa subegit
ignotas temptare uias? quo tenditis?' inquit.
'qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?'
tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
paciferaeque manu ramum praetendit oliuae:
'Troiugenas ac tela uides inimica Latinis,
quos illi bello profugos egere superbo.
Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
Dardaniae uenisse duces socia arma rogantis'.[3]

Nutritio[recensere | fontem recensere]

Hodie olea praecipue coluntur ut producamus oleum, quod multa varia commoda sana habet. Oleum ex magnis quantitatibus adipum bonorum et sodii et modicis quantitatibus vitamini E et ferri et cupri constat.

Quantitates magnae adipum bonorum protoplasmatum muros corporis confirmant, quod protoplasmata stabiliora facit. Protoplasmata stabiliora auxilio vitamini E impeditionem multorum malorum, velut cancri et impetuum cardiacorum et apoplexiarum cerebri et malorum intestinorum, efficere possunt. Etiam continentiam malorum, velut asthmatis et arthritis et fulgores calidi, adiuvare possunt. Praeterea ferrum et cuprum necessaria pro bona valetudine sanguinis et iecoris sunt.[4]

Quantitas magna sodii in oleis pressionem magnam sanguinis et multa alia mala efficere potest. Ergo oleae, perinde omnes cibi, moderate consumantur.[4]

Fabricatio olei[recensere | fontem recensere]

Fabricatio olei ex gradibus multis constat. Primum stirpes et folia oleae arboris amoventur, et oleae aqua lavantur ut saxa et harena amoveantur; nam saxa and harena machinamentum laedunt. Deinde oleae in gluten moluntur. Hoc gluten comiscetur et calefit ut olei summa, quae produci potest, augeatur. Deinde oleum et aqua ex glutine amoventur. Tandem in gradu postremo fabricationis oleum ex aqua separatur et ita reconditur ut frigidum et in tenebris maneat.[5]

Regimen morum[recensere | fontem recensere]

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.

Cum in taberna aut caupona oleas edas, tuis digitis tangere licet. Primum unam oleam tuis digitis primoribus colligas. Deinde si olea parva est, excerpe digitis saxum ex olea, et immitte oleam in tuum os. Postquam pone saxum in tua patella. Si olea magna est, dum eam inter tuos digitos tenes, oleam morsibus parvis edere debes. Si modus edendi tuis digitis tibi non libeat, oleam furcilla pungere debeas. Cum tamen domi in mensa escaria edas, furcilla semper uti et saxum in extrema patina ponere debes[6].

Non licet edere oleas occasionibus omnibus. Per familiarem cenam tibi licet constituere utrum necne oleas edere. Per tamen lautissimam cenam oleas edere numquam tibi licet[7].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Chandler, David. “The Olive, History and Production.” Buzzle.com.
  2. The History of the Olive.” oliveoilsource.com.
  3. Virgil. Aeneid, 8.112-120
  4. 4.0 4.1 Baker, Michael. “Nutrition Information of Olives.” Ehow.com.
  5. “How Olives Are Turned into Oil.” Oliveoilsource.com.
  6. Eating Olives (with pits).. Politely... . Web log. 5 September 2006. CBS Interactive. Chowhound.com
  7. “Dining Etiquette Guide.” What’s Cooking America.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]