Agenor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Agenor (Graece: Ἀγήνωρ) ex Sidone, secundum alios ex Tyro oriundus fuit rex Phoenicius, Poseidonis et Libyae filius et frater Beli et Lamiae.

Ex Telephassa procreavit Europam, Cadmum, Phoenicem, Cilicem, Thasum et Phineum.

Cum Iupiter filiam eius Europam rapuisset, Agenor filios eam quaesitum dimisit; quos si eam reperire non possent reverti vetuit - quod factum est, ut una cum filia filios amitteret.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]