Herodotus
E Vicipaedia
Statua Herodoti Halicarnasso.
Hērŏdŏtus Hălĭcarnassensis sive "Thūrius"[1] (Graece Ἡρόδοτος), rerum gestarum scriptor Graecus, Halicarnassi fere 485 a.C.n. natus, mortuus circa 420 a.C.n..
Exul Halicarnassus Athenas fugit, qua civitate praeclarus est factus propter Historias suas. Athenis, fuit unus ex amicis Periclis. Anno fere 444 a.C.n. Thurios demigravit ut colonus fieret, et fortasse ibi est mortuus.
Ipsum verbum, quod est historia Herodotus ille finxit, et primus historicus habetur, qua re Cicero eum "patrem historiae" (De Legibus, 1.5) nominavit, sed quod nonnumquam fabellas potius quam facta refert, sunt qui eum dicant esse potius "patrem mendaciorum."
Historiarum exstant multae versiones Latinae.
Index |
Vide etiam [recensere]
- "Mercatus matrimonialis Babylonius", pictura Edwini Long
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodotum spectant. |
- Historiarum Textus apud Perseum.
Bibliographia [recensere]
- Robert Rollinger, "Herodotus ii. The Histories as a source for Persia and Persians" (2003) in Encyclopaedia Iranica Online