Aulaeum ferreum

E Vicipaedia
(Redirectum de Velum ferreum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Europa tempore aulaei ferrei

Aulaeum ferreum[1] est nomen ex architectura theatri sumptum, quo metaphorice insuperabilis inter civitates limes describitur.

Notio praesertim tempore belli frigidi, quod dicitur, adhibita est ad denotandum limitem inter civitates occidentales, quae bello mundano secundo perfecto maxima ex parte democratiam ac mercatum liberum adoptaverunt, et civitates Europae orientalis, in quibus regimina communistica dominationem habuerunt quarumque oeconomia consiliis regentium gubernata est, denotaret.

Historia notionis[recensere | fontem recensere]

A bello mundano primo metaphora aulaei pluries invenitur frontes belli significans. Die 23 Februarii anno 1945 a Iosepho Goebbels suscepta est, cum post conventum Ialtae habitum in periodico Das Reich scripsit, ut primum Germania se dedisset, statim territoria ab Unione Sovietica occupata "aulaeo ferreo" obductum iri "cum plurimorum hominum trucidatione."

Winston Churchill notionem suscipiens hodiernam significationem novavit: Primo die 12 Maii anno 1945 in telegrammate ad Truman praesidem usus, die 5 Martii anno 1946 in Fulton (Missouri) dixit: "A Stettino ad Balticum mare usque ad Tergeste ad Hadriaticum mare aulaeum ferreum per continentem descendit."[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Orationes, p. 100; Valahfridi Monacensis Vitae parallelae, p. 3; Luigi Castagna, Migrantes, Avvenire/Laelius 8 Oct. 2013; Iconoclastes, 8 Iun. 2012
  2. Anglice: "From Stettin in the Baltic to Trieste in the Adriatic an Iron Curtain has descended across the Continent." (The Sinews of Peace Address at Westminster College)

Roman numeral 10000 CC DD.svg