Latinitas bona

Stanislaus Tillich

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stanislaus Tillich anno 2013

Stanislaus (vulgo Stanislaw) Tillich (natus 10 Aprilis 1959) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Stanislaus Tillich, postquam ab anno 1977 in exercitu Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) militavit, Arti mechanicae studebat et ab anno 1984 doctus machinarius laboravit. Annis 1987 ad 1989 minister publicus Camentiae et sodalis CDU factus est. Annis 1989 ad usque 1995 moderator societatis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 legatus ad parlamentum libere electum (RDG) fuit. Post parlamentum 3 Octobris 1990 dissolutum anno 1994 - 1999 legatus parlamenti Unionis Europaeae erat. Anno 1999 Curtius Biedenkopf, praeses ministrorum Saxoniae, eum administer rerum Europaearum fecit. Anno 2002 Georgius Milbradt novus praeses ministrorum successor eum administer sedis cancelarii fecit. Anno 2004 eum administrum rerum oecologicarum nominavit, anno 2007 ministrum aerarii. 24 Maii 2008 praeses CDU Saxoniae et 28 Maii praeses ministrorum Saxoniae creatus est. Una cum factione SPD Saxoniam regnare perrexit, ut Milbradt fecerat. Electione 30 Augusti 2009 similem partem suffragiorum accepit ut successor antea. Sed cum factio FDP nunc legati in senatus terram mittit, Tillich cum ea factione foedus regendi fecit et 29 Septembris 2009 iterum praeses ministrorum electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stanislaus Tillich spectant.