Georgius Diederichs

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Diederichs anno 1969

Georgius (vulgo: Georg) Diederichs (natus 2 Septembris 1900, mortuus 19 Iunii 1983) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

[recensere] Munus

Diederichs ab anno 1922 Gottingae rei publicae atque oeconomiae pharmaciaeque studebat et anno 1926 studium finiebat.

[recensere] Cursum honorum

Eodem anno sodalis Democraticae Factionis Germaniae factus est, sed anno 1930 ad SPD transiit. Postquam Nazistae anno 1933 rerum potiti sunt, Diederichs clam pro SPD laboravit et idcirco unum annum in carcere inclusus et deinde in castra carceralia missus est. Bello Orbis Terrarum II confecto, ipse liberatus magister civium oppidi Northeim a Britannis factus est et ad usque 1957 manebat. Anno 1948/49 legatus ad Consilium Parlamentarium Bonnae electus est. Anno 1957 administer rerum socialium Saxoniae Inferioris factus et 29 Decembris 1961, Hinrico Gulielmo Kopf (SPD) mortuo, praeses ministrorum eius terrae creatus est. Quem magistratum ad 8 Iulii 1970 duxit, cum Alfredus Kubel (SPD) successor eius factus est.

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis