Franciscus Meyers

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Meyers

Franciscus (vulgo: Franz) Meyers (natus 31 Iulii 1908, mortuus 27 Ianuarii 2002) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.

[recensere] Munus

Post scholam finitam Meyers Friburgi Brisgoviae et Coloniae Agrippinae iurisprudentiae studebat. Anno 1933 Doctor iurum promotus est. Tum iurisconsultus Coloniae laboravit. Annis 1942 - 1945 militavit, ultimo tempore capitaneus.

[recensere] Cursus honorum

Anno 1948 Meyers sodalis CDU factus est et annis 1950 - 1970 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. 1952 brevi tempore magister civium Mönchengladbach fuit. Annis 1952 - 1956 administer Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae rerum internarum fuit. Anno 1957 in Dietam Foederalem a civibus missus est, sed iam anno sequenti hunc honorem dimisit, quod 21 Iulii 1958 successor Friderici Steinhoff praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Quem honorem ad usque 8 Decembris 1966 tenuit, cum Hinricus Kühn (SPD) a senatu terrae successor eius creatus est. Anno 1979 CDU reliquit, ut factionem novam conderent, sed res male evenit.

[recensere] Nexus externi

Curriculum vitae (lingua Theodisca)

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis