Latinitas bona

Ioannes Eichel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Eichel

Ioannes (vulgo: Hans) Eichel (natus 24 Decembris 1941) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Schola anno 1961 finita Eichel Marburgi et Berolini linguae Theodiscae, philosophiae, rebus politicis, historiae atque insitutioni studebat. Tum annis 1970 ad usque 1975 magister Cassalae in schola sua docebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1964 sodalis SPD factus est et 6 Octobris 1975 magister civium superior Cassalae creatus est. Ab anno 1989 et praeses suae factionis Hassiae erat. 5 Aprilis 1991, cum SPD electionibus senatus terrae Hassiae paucis suffragiis vicisset, successor Gualterii Wallmann (CDU) praeses ministrorum Hassiae creatus est et etiam sodalis senatus terrae erat. Una cum Viridibus nunc terram regnavit. Electionibus anni 1995 Eichel iterum electus est, quamquam SPD nonnullos sectatores amiserat. Anno 1999 autem suffragium perdidit et 7 Aprilis Rolandus Koch (CDU) ei successit. Quinque tantum dies post Eichel a Gerhardo Schröder cancellario Theodisco ministrum aerarii nominatus est. Successor erat Anscharii Lafontaine, qui paucis diebus ante inopinante a magistratu se recesserat. Eichel autem, qui ab anno 2002 etiam sodalis Dietae Foederalis Germaniae est, honorem gessit ad annum 2005, cum Schröder electiones perdidisset et Angela Merkel successor eius facta est. Dietam Foederalem anno 2009 reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]