Latinitas bona

Haraldus Ringstorff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haraldus Ringstorff Iunio 2007

Haraldus (vulgo: Harald) Ringstorff (natus 25 Septembris 1939) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post militiam Ringsdorff anno 1960 Rostochii Chemiae studere coepit atque 1969 doctor rerum naturarum factus est. Tum ad annum 1987 in navaliis eiusdem urbis laboravit. Annis 1987 ad 1990 in officina colorum chemicus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1989 cum aliis factionem Socialem democraticam Rei publicae Democraticae Germanicae condidit atque 1990 - 2003 praeses suae factionis in Megapoli et Pomerania Citeriore erat. Ab anno 1990 et legatus senatus terrae huius partis Germaniae est. 8 Decembris 1994 - 7 Maii 1996 administer oeconomiae et vicarius praeses ministrorum Megalopoli et Pomeraniae Citerioris erat. Eo tempore SPD cum CDU magna coalitione terram administravit. Ab anno 1996 autem ut 1990 - 1994 praeses suae factionis in senatu terrae fuit. Post electiones anni 1998 SPD coalitionem magnam finivit et novam cum Sinistra petivit. Itaque Ringstorff 3 Novembris successor Berndt Seite (CDU) praeses ministrorum electus est. Quam coalitionem ad annum 2006 continuebat, cum electionibus perditis iterum cum Factione Christiana Democratica foedus iniit. 6 Octobris 2008 propter aetatem magistratum Ervino Sellering reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]