Anscharius Hergt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anscharius Hergt (ad laevam) anno 1928

Anscharius Gustavus Rudolphus (vulgo Oskar Gustav Rudolf) Hergt (natus 22 Octobris 1869 Numburgi, mortuus 9 Maii 1967 Goettingae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Nationalis Popularis (DNVP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Hergt Herbipoli, Monachii et Berolini iurisprudentiae studebat. Deinde primam probationem accepit, referendarius fuit, secundam probationem adeptus munere iudicis functus est et deinde annis 1902 - 1904 minister publicus Borussiae Hildesiae et Hannoverae erat. Anno 1904 minister publicus in Administerio Borussiae Aerarii Publici factus est. Anno 1915/1916 praeses administrationis Lignitii, anno 1916/1917 Opolae in urbe Silesiae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1917 ad usque finem monarchiae Hergt, tum nullius factionis sodalis, Administer Borussiae Aerarii Publici erat. Deinde DNVP accessit et 9 Decembris 1918 eius praeses primus electus est. Hergt legatus senatus terrae Borussiae annis 1919 - 1923 atque legatus Dietae Imperii annis 1920 ad usque mensem Novembrem 1933 fuit. Cum anno 1924 nonnulli legati factionis suae pro proposito Dawes, quo tributa ad victores Belli solvenda definita sunt, suffragia tulissent, Hergt ab extrema dextra valde vituperatus praeses factiones se recessit. 28 Ianuarii 1927 - 28 Iunii 1928 Administer Imperii Iustitiae et Cancellarius vicarius in consilio ministrorum Marx IV fuit. Eo anno et candidatus erat praesidis DNVP, sed Alfredus Hugenberg, qui foedus regendi cum NSDAP impetrari in animo habebat, plura suffragia accepit.

Post cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Cum anno 1933 Nazistae rerum potiti essent, Hergt Novembre anni Dietam Imperii reliquit atque vitam privatam Goettingae degebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]