Rolandus Koch

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Roland Koch

Rolandus Koch (Germanice: Roland Koch) (natus 24 Martii 1958 Francofurti ad Moenum) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam anno 1977 finitam Koch Francofurti ad Moenum iurisprudentiae studebat atque 1982 primam probationem adeptus est. Anno 1985 secundam probationem adeptus atque iurisconsultus factus est. Ad annum 1991 hoc munere fungebatur.

Familia[recensere | fontem recensere]

Koch uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Koch, qui iam XIV annos natus sodalis Unionis Iuvenilis factus est, 1998 praeses suae factionis in Hassia creatus est. 7 Aprilis 1999 successor Ioanni Eichel praeses ministrorum Hassiae factus est et una cum FDP factione terram rexit. Anno 2003 etiam maior pars legatorum senatus terrae sodales CDU creati sunt atque Koch tum sine coalitione magistratum gessit. Anno 2008 electione nova habita diu ambigi non desivit, an officium aliae factionis candidatae Andreae Ypsilanti tradideret. Quae enim se auxilio Sinistrae ei successuram esse sperabat. Qua spe Ypsilanti novo electione anni 2009 deiecta Koch nunc iterum cum FDP Hassiam regit. Sed 25 Maii 2010 Koch se e vita publica mox recessurum esse pronuntiavit et Volkerum Bouffier - adhuc administer internarum rerum Hassiae - successorem suum proposuit. 26 Iunii Bouffier praeses factionis CDU Hassiae electus est, hic 31 Augusti et praeses ministrorum electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]