Franciscus Müntefering

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Müntefering anno 2005

Franciscus Müntefering (Theodisce: Franz Müntefering; natus 16 Ianuarii 1940 in Neheim, Germania) est magistratus et vir publicus Germaniae et dux factionis civilis SPD ab 18 Octobris 2008.

Iuventus et Munus [recensere]

Post scholam finitam Müntefering annis 1954 - 1957 tirocinium mercatoris industriosi absolvit atque tum ad annum 1975 societatibus industriae metallurgicae laboravit.

Cursus honorum [recensere]

Müntefering ab anno 1966 sodalis SPD est, annis 1975 - 1992 legatus Dietae Foederalis erat. Tum ad annum 1995 administer laboris, salutis rerum socialium Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae fuit. Annis 1996 - 1998 legatus senatus terrae eius terrae foederalis erat atque deinde iterum legatus Dietae Foederalis. 27 Octobris eiusdem anni Gerhardus Schröder cancellarius foederalis eum administrum foederalem commeatus et aedificiorum fecit. Sed 5 Septembris 1999 hoc officium reliquit et secretarius generalis SPD factus est. Successor Gerhardi Schröder annis 2004 - 2005 praeses suae factionis erat, tum ei Matthias Platzek succedit. 22 Novembris Angela Merkel (CDU) cancellaria nova eum administrum foederalem laboris et rerum socialium atque vicarium cancellarium nominavit. Propter uxorem grave aegrotam 22 Novembris 2007 hos magistratus reliquit. Sed anno 2008 in res publicas rediit et 18 Octobris 2008 successor Curti Beck praeses factionis SPD iterum creatus est. Post cladem acerrimam suae factionis in electione Dietae Foederalis 27 Septembris 2009 acceptam Müntefering dixit se praesidem SPD futurum non esse. 13 Novembris Sigmarius Gabriel Dresdae successor eius electus est.