Holger Börner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Holger Börner anno 1978

Holger Börner (natus 7 Februarii 1931 Cassalae, mortuus 2 Augusti 2006 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Börner tirocinium concreto firmando absolvit atque breve post tempus praefectus collegii opicficum factus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1948 Börner sodalis SPD factus est, anno 1950 cum aliis suae factioni Cassalae praefuit. Annis 1957 - 1976 Börner legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1967 - 1972 secretarius statalis in Administerio Foederali Commeatus et Aedificiorum erat. Annis 1972 - 1976 Gulielmo Brandt duce procurator suae factionis Germaniae fuit. 3 Octobris 1976 factione (FDP) adiuvante praeses ministrorum Hassiae successor Alberti Osswald electus est, ab anno 1977 etiam praeses suae factionis in Hassia erat. Post electionem anni 1982 maioritatem legatorum in senatu terrae amisit, quod legati FDP non iam electi sunt. Post electionem novam Septembris 1983 Börner coalitionem cum Viridibus constituit, quamquam suffragiorum certamine is se facturum negaverat. Primus Viridis Iosephus Fischer administer factus est: In Hassia oecologiam adminsitrabat. Aprile anni 1987 coalitio diddoluta est atque nova electio habita. Börner tum candidatus non iam erat. SPD electionem amisit et Gualterius Wallmann successor eius creatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]