Robertus Schmidt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Schmidt anno 1930

Robertus (Theod. Robert) Schmidt (natus 15 Maii 1864 Berolini, mortuus 16 Decembris 1943 Berolini-Templini) vir publicus ac sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schmidt, postquam scholam elementarem finivit, annis 1878 - 1883 tirocinium structoris clavicordiorum fecit et hoc munere fungebatur. Ab anno 1890 praeses collegii structorum clavicordiorum electus est. Ab anno 1993 secretarius opificibus consuluit et diurnarius pro actis diurnis SPD Vorwärts scripsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Praeterea ad annum 1898 primo legatus Dietae Imperii erat. Anno 1900 legatus conventus SPD et anno 1901 conventus primi internationalis Bruxellis fuit. Anno 1903 iterum in Dietam Imperialem electus est et ad annum 1918 mansit. Post Rem Publicam Vimarianam declaratam legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae atque deinde (ad annum 1930) iterum Dietae Imperii erat.

Anno 1919 Administer Imperii Victus et Agriculturae in collegiis ministrorum Scheidemann atque Bauer et ab 15 Iulii 1919 - 26 Martii 1920 et 10 Maii 1921 ad usque 14 Novembris 1922 et 23 Decembris 1929 - 27 Martii 1930 Administer Imperii Oeconomiae fuit. Anno 1930 non iam legatus electus se a vita publica recessit.

Anno 13 Augusti 1923 - 4 Octobris 1923 vicarius cancellarii Gustavi Stresemann erat ac deinde ad 23 Novembris 1923 Administer Imperii Reconstructionis .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]