Ericus Mende

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ericus Mende anno 1961
Erich Mende 1971

Ericus (Theod.: Erich) Mende (natus 28 Octobris 1916 oppido Großstrehlitz in Silesia, mortuus 6 Maii 1998 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis FDP factionis et postea CDU erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister et decurio oppidi factionis Centri fuit. Postquam anno 1936 maturitatem adeptus est, Mende ad officium publicum et deinde ad militiam conscriptus et militis munus coepit. Toto Bello militavit et postremo anno 1945 centurio maior fuit. Dum militavit, multa insignia militaria accepit. Brevi tempore in fine belli captivus belli Britannorum fuit. Deinde in vallem Rurae venit, cum patria eius nunc ad Poloniam pertinuit. Tum Coloniae et Bonnae iurisprudentiae studebat. Anno 1948 primam probationem accepit atque 1949 doctor promotus est. Tum Bonnae in universitate res politicas docuit. Annis 1967 - 1970 moderator Theodiscus societatis Americanae nomine IOS fuit, quae pecuniam divitum collocaret, sed maximam partem eius perdidit. Haec res cursum honorem eius ad finem tulit (vide infra).

Familia[recensere | fontem recensere]

Mende bis uxorem duxit atque ex eis tres filios unamque filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Mende cum aliis factionem FDP in Rhenania Septentrionali-Vestfalia condidit. Ab anno 1946 primus secretarius factionis huius terrae fuit. Anno 1949 inter rectores eius factionis et primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1956 cum aliis nitebatur, ut factio sua in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiret atque cum SPD foedus novus faceret. Itaque Fridericus Steinhoff novus praeses ministrorum electus est. Anno 1957 praeses legatorum suae factionis in Dieta Foederali electus est. Anno 1961 praeses FDP factionis totius electus est et certamen electionis Dietae Foederalis duxit praedicans se numquam cum CDU et Conrado Adenauer Germaniam recturum esse. Sed post suffragium habitum tamen foedus regendi iniit, quod CDU promiserat, Adenauer post duos annos a magistratu se recessurum esse. 17 Octobris 1963 Mende Administer Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates in consilio ministrorum Erhard et vicarius cancellarii factus est. 28 Octobris 1966 Mende propter iurgia cum CDU ut alii administri suae factionis a magistratu se recessit et foedus regendi finivit. Anno 1968 noniam candidatus praesidis FDP fuit, cum valde reprehenderetur, quod pro societate IOS laboravit. 9 Octobris 1970 factionem suam, quae interea una cum SPD factione Germaniam rexit, propter foedera cum Unione Sovietica et Polonia facta reliquit et ad CDU mutavit. Ad usque annum 1980 legatus Dietae Foederalis mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]