Wernerus Maihofer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wernerus Maihofer anno 1974

Wernerus (Theod.: Werner) Maihofer (natus 20 Octobris 1918 Constantiae, mortuus 6 Octobris 2009) vir publicus Germaniae et sodalis FDP erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maihofer, qui iuvenis patinator fuit atque 1936 ludis Olympicis Berolini interfuit, anno 1937 maturitatem adeptus est et tum ad munus laboris atque militiam conscriptus est. Bello Orbis Terrarum II militavit et postremo succenturio maior promotus est. Annis 1946 - 1950 Friburgi Brisgoviae iurisprudentiae studebat et 1950 doctor promotus, anno 1953 habilitatus est. Annis 1955 - 1969 professor in universitate Saraviae Saravipontis erat. Anno 1970 Bilefeldiam professor vocatus est. Post cursum honorum (vide infra) annis 1982 - 1988 praeses instituti Europaei Academiarum Faesulis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Maihofer ab anno 1969 sodalis FDP erat, annis 1970 - 1978 praesidio FDP interfuit. Anno 1972 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus et 15 Decembris a Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Officiorum Praecipuorum nominatus est. 16 Maii 1974 Helimutus Schmidt novus cancellarius eum Administrum Foederalem Rerum Internarum fecit. 6 Iunii 1978 a magistratu se recessit, quod vigiles sui homines seditiosos quosdam capere non potuerunt. In Dieta Foederali ad annum 1980 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]