Ioannes-Christopherus Seebohm

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes-Christopherus (Theod.: Hans-Christoph) Seebohm (natus 4 Augusti 1903 vico Emmanuelssegen (apud Katovicum), mortuus 17 Septembris 1967 Bonnae) vir publicus Germaniae et sodalis primo Factionis Theodiscae (DP), deinde Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Pater conductor metallae in Bohemia fuit. Postquam anno 1923 Dresdae maturitatem adeptus est, Seebohm scientiae montanae Friburgi Brisgoviae, Monachii Berolinique coepit et 1928 diploma machinatoris accepit. Deinde annis 1928 - 1931 minister publicus in magistratus metallarum Salinarum Saxonicarum erat et assessor factus est. Anno 1932 doctor promotus est. Ab anno 1933 variis societatibus metallarum laboravit, inter Bellum Orbis Terrarum II societatem metallarum in Bohemia rexit. Bello finito annis 1945 - 1949 societatem olei terrae Tremoniae duxit. Ab anno 1950 sodalis foederis Theodiscorum e Sudetia fugatorum fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Seebohm ab anno 1946 sodalis Factionis Theodiscae et annis 1947 - 1955 praeses vicarius eius factionis fuit. Annis 1946 - 1951 legatus senatus Terrae Saxoniae Inferioris erat et eudem anno administer constructionis, laboris, salutis publicae eius terrae factus est. Ad annum 1948 hoc magistratum administrabat. Anno 1948 in Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam legem fundamentalem Germaniae Occidentali ferret. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Conradus Adenauer (CDU) eum Administrum Foederalis Commeatus nominavit. Hoc officio diutissime omnium administrorum foderalium fungebatur, etiam post annum 1960, cum Factionem Theodiscam reliquit et sodalis CDU fiebat et Ludovico Erhard cancellario foederali administer commeatus manebat, 8 Novembris 1966 etiam cancellarii vicarius nominatus est. Ab anno 1962 praeses vicarius factionis CDU fuit. Sed consilio ministrorum Curtii Georgii Kiesinger (CDU), qui 1 Decembris 1966 foedus regendi cum SPD factione fecit, noniam interfuit. Legatus Dietae Foederalis ad mortem manebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]