Georgius Leber

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Leber anno 1978

Georgius (Theod.: Georg vel vulgo Schorsch) Leber (natus 7 Octobris 1920 in vico Obertiefenbach (Hassia), mortuus die 21 Augusti 2012 in oppido Schönau (Bavaria[1]) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius structor erat. Post scholam finitam Leber tirocinium mercatoris et postea structoris fecit. Bello Orbis Terrarum II annis 1939 - 1945 in Aeronautica militavit. Februario 1945 in Borussia Orientali saucius est. Post bellum finitum Leber in exstruendis aedificiis laboravit, ab anno 1949 moderator collegii opificum aedificiorum (Theod.: IG Bau Steine Erden) fuit. Ab anno 1953 diurnarius acta diurna collegii opificum scripsit. Anno 1955 vicarius, annis 1957 - 1966 praeses huius collegii erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Leber anno 1947 sodalis SPD factus est et annis 1957 - 1983 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 1958/1959 etiam legatus Parlamenti Europaei fuit. 1 Decembris 1966 a cancellario foederali Curtio Georgio Kiesinger (CDU) Administer Foederalis Commeatus nominatus est. Anno 1969 a cancellario novo Gulielmo Brandt (SPD) etiam Administer Foederalis Cursus Publici factus est. Dua administeria ad annum 1972 duxit: A die 7 Iulii 1972 enim Administer Foederalis Defensionis Publicae erat. Hunc honorem etiam Helimuto Schmidt duce tenuit. Milites eum ut patrem valde aestimaverunt. Leber Admninistro academiae exercitus Germanici Hamburgi atque Monachii conditae sunt. Sed 16 Februarii Schmidt invito se recessit propter accusationes de secretaria sua a vigilibus tectis clam auscultata. Die 12 Septembris 1979 praeses vicarius Dietae Foederalis electus est et ad annum 1983 mansit, cum parlamentum reliqueret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius Leber spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]