Latinitas bona

Nicolaus Wowereit

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus Wowereit anno 2012

Nicolaus (vulgo Klaus) Wowereit (natus 1 Octobris 1953 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Wowereit annis 1973 ad usque 1979 Berolini iurisprudentiae studebat atque tum cursum ministri publici in ea urbe sequebatur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam discipulus ad SPD accedit. Ab anno 1979 Templini procurationis parlamento interfuit et ab anno 1984 magistratus procurationis institutionis publicae Templini erat. Anno 1995 in legatorum domum Berolini electus est, anno 1999 praeses legatorum SPD factus est. Anno 2001 SPD coalitionem maiorem cum (CDU) finivit et Wowereit una cum Factione Sinistra Viridibusque successorem Eberhardi Diepgen magistrum civium regentem creavit. Eodem anno domo legatorum dissoluto et populus novam parlamentum creare debuit. In certamine suffragiorum a inimicis suis patefactum est, quod Wowereit homosexualis sit. In oratione Wowereit de re re dixit: "Cinaedus sum atque ita bene est!" (Theodisc.: "Ich bin schwul und das ist auch gut so!") Quod dictum eum magna popularitate affecit. Itaque electus est et cum Factione sinistra novam coalitionem fecit. Et electionibus anni 2006 iterum electus est. Anno 2007 dicendo etiam Germaniam cancellarium homosexualem accepturam esse homines adduxerunt ad opinionem, Wowereit cancellarium fieri velle. 13 Novembris 2009 vicarius praeses suae factionis electus est. Anno 2011 post electionem habitam iterum magister civium regens creatus est, sed nunc cum factione CDU foedus regnandi iniit. Die 26 Augusti 2014 Wowereit enuntiavit se die 11 Decembris ab officio magistri civium se abdicaturum[1]. Die 11 Decembris 2014 Michael Müller eius successor electus est[2].

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]