Bruno Heck

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bruno Heck (ad laevam cum cancellario foederali Curtio Georgio Kiesinger anno 1968
Bruno Heck 1971

Bruno Heck (natus 20 Ianuarii 1917 Alae, mortuus 16 Septembris 1989 oppido Blaubeuren) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Pater eius horticularius castrorum Alae fuit. Anno 1936 Rotovillae in schola catholica maturitatem adeptus est, tum Tubingae studium philosophiae et theologiae coepit. Sed anno 1938 ad militiam vocatus est et deinde ad annum 1945 miles Aeronauticae mansit, postremo succenturio maior fuit. Anno 1943 graviter sauciatus est, cum in aeronavi praecipitavit. Post bellum finitum Heck, qui brevi tempore in captivitate belli Americana fuerat, in studio perseverabat et praeterea philologiae classicae studebat. Anno 1948 primam, 1949 secundam probationem accepit et magister Gymnasii Rotovillae laborabat. Anno 1950 doctor philologiae promotus est. Eodem anno minister publicus in administerio culturae terrae Virtembergiae-Zolneri factus est. Deinde homo publicus fuit (vide infra).

Familia[recensere | fontem recensere]

Heck anno 1943 uxorem duxit, filium ex ea habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Heck ab anno 1946 sodalis CDU fuit et annis 1952 - 1958 secretarius generalis (Theod.: Bundesgeschäftsführer) huius factionis erat. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Eo anno CDU maioritatem absolutam in Dieta Foederali vicit. 13 Decembris 1962 Conradus Adenauer (CDU) cancellarius Foederalis eum Administrum Foederalem Feminarum et Iuventutis fecit. Hunc magistratum et Ludovico Erhard cancellario foederali tenuit. Cum administri factionis FDP 8 Novembris 1966 se recessissent, Heck ad diem 30 Novembris 1966 praeterea Administerium Aedificiorum administrabat. Et Curtius Georgius Kiesinger (CDU) novus cancellarius foederalis ei administerium Feminarum et Familiarum concessit. Anno 1967 iterum secretarius generalis CDU factus est et itaque 1 Octobris 1968 administer se recessit, ut certamen suffragiorum anni 1969 praepararet. Sed quamquam CDU magnam partem suffragiorum accepit, FDP cum SPD novum consilium ministrorum constituit. Anno 1971 secretarius generalis se recessit, anno 1976 non iam candidatus Dietae Foederalis erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]