Bernhardus Seite

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Berndt Seite (2009)

Bernhardus (vulgo: Berndt) Seite (natus 22 Aprilis 1940 oppido Hahnswalde, quod nunc Kokotow nominatur in Silesia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem accepit, Seite Berolini studebat et ab anno 1964 veterinarius in Megalopoli laboravit. Eodem tempore eccelesiam evengelicam eius terrae adiuvavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1989, cum in Re Publica Democratica Germanica homines contra dictaturam communistam demonstrarent, Seite cum aliis in patria sua Forum Novum factionem condidit. Anno 1990 sodalis CDU fiebat et praepositus Pagi Röbel factus est Annis 1991/1992 secretarius generalis suae factionis Megapolis et Pomeraniae Citerioris erat. 19 Martii 1992 senatus terrae praeses ministrorum electus est. Primo una cum FDP factione terram rexit, post electionem anni 1994, quod FDP non diutius legatos in terrae senatus mittere posset, 8 Decembris novum foedus cum SPD fecit. Haraldus Ringstorff autem, praeses SPD post electionem anni 1998 foedus cum Sinistra facere maluit et ipse 3 Novembris eius successor electus est. Ad usque annum 2002 Seite legatus senatus terrae mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]