Latinitas bona

Georgius Papandreu (natus 1952)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Georgius Papandreu (1888-1968)

Giorgos Andrea Papandreou

Georgius Andreae f. Papandreu iunior (Graece Γιώργος Ανδρέα Παπανδρέου; natus die 16 Iunii 1952 in urbe Sancti Pauli Minnesotae), nepos Georgii Papandreu et filius Andreae Papandreu est vir publicus Graecus. Educatus est apud Collegium Athenarum, deinde Collegium Amherstianum et Scholam Oeconomicam Londiniensem. Ab anno 1999 usque ad annum 2004 Georgius Papandreu fuit minister negotiorum externorum Graeciae. A mense Februario 2004 est praeses factionis Motus Panhellenici Socialistici (PASOK). A die 6 Octobris 2009 ad usque 9 Novembris 2011 praeses ministrorum Graeciae fuit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Papandreu spectant.