Latinitas bona

Curtius Biedenkopf

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Curtius Biedenkopf anno 2010

Curtius (vulgo Kurt) Biedenkopf (natus 28 Ianuarii 1930 Ludovici Portus Rhenanus) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Biedenkopf 1938 - 1945 oppido Schkopau gymnasium frequentabat; bello finito familia Biedenkopf - pater eius praeses societatis chemicae fuit in Hassiam venit, ubi Curtius Biedenkopf 1949 maturitatem adeptus est. Biedenkopf universitatibus Davidson Carolina Septentrionalis, Monachii Francofurti ad Moenum iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1958 doctor iurum promotus est. Tum Universitate Georgiopolitana studebat atque 1963 Francofurti habilitationem adeptus est. Annis 1967 - 1970 Biedenkopf rector Universitatis Bochi fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 1973 - 1977 secretarius generalis factionis CDU erat. Tum propter differentias cum Helimuto Kohl praeside CDU, hoc officium reliquit. Anno 1980 candidatus fuit CDU praesidis ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, sed suffragium contra Ioannem Rau perdidit. Annis 1980 - 1988 legatus Dietae Foederalis fuit. Postquam professor brevi tempore Lipsiae laboravit, primus praeses ministrorum terrae foederalis Saxoniae reconditam electus est. Annis 1994 et 1999 electionibus relectus est et maiorem partem suffragiorum Saxonum accepit. Apud incolas Saxoniae diu maxime acceptus erat et Curtius rex appellatus est. Propter incusationes crebras, qui ad pecuniam perditam pertinebant, 18 Aprilis 2002 a magistratu se recessit. Successor eius Georgius Milbradt (CDU) electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtius Biedenkopf spectant.