Latinitas bona

Henricus Gulielmus Kopf

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Gulielmus Kopf

Henricus Gulielmus (vulgo Hinrich Wilhelm) Kopf (natus 6 Maii 1893 in oppido Neuenkirchen, mortuus 21 Decembris 1961 Gottingae) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Annos XVI natus scholam interrupit et in CFA emigravit, sed novem post menses in Germaniam revertit et Hildesiae scholam finivit. Tum tirocinium agriculturae fecit et ab anno 1913 Marburgi et Goettingae iurisprudentiae et rei publicae studebat. Anno 1919 sodalis SPD factus est. Ab anno 1921 adlatus administri imperii Theodisci, Eduardi David fuit. Anno 1923 ad usque 1928 argentariis et testificationibus laboravit. Annis 1928-1932 minister publicus summus in pago Hadeln erat. Cum Nazistae anno 1933 rerum potiti essent, Kopf dimissus est et mercator factus est. Annis 1939 - 1943 in Polonia occupata depositorum curator fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post bellum finitum Kopf a Britannis praeses ministrorum Hannoverae terrae destinatus est: 23 Augusti anni 1946 haec terra e provincia Borussiae facta est. 1 Novembris 1946 praeses ministrorum novi terrae Saxoniae Inferioris creatus est. Constitutionem provisoriam Saxoniae Inferioris cum aliis tum composuit, anno 1950/1951 etiam praeses Consilii Foederalis Germaniae erat, et 26 Maii 1955 a magistratu praesidis ministrorum se recessit. Successor eius praeses ministrorum Hinricus Hellwege (DP) creatus est. Sed iam anno 1957 administer rerum internarum Saxoniae Inferioris revertit et 12 Maii 1959 iterum praeses ministrorum creatus est. 21 Decembris 1961 Kopf in magistratu mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus Gulielmus Kopf spectant.