Gualtherius Momper

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gualtherius Momper

Gualtherius (vulgo: Walter) Momper (natus 21 Februarii 1945) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Scholam anno 1964 Bremae finivit atque Monasterii, Monaci, Berolini rebus politicis, historiae, oeconomiae studebat. Tum annis 1970 - 1972 pro universitate Berolini, deinde in tabulario Borussiae secreto laboravit, denique pars consilii Berolinensis Historiae fuit. Post officia rei publicae nunc consiliator societatum privatarum est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1967 Momper sodalis SPD est, ab anno 1975 legatus domus legatorum Berolini. Annis 1986 - 1992 Momper praeses suae factionis Berolini fuit. Anno 1989 SPD electionem vicit et 16 Martii Magister civium regentium Berolini creatus est. Paucis mensibus post Germania et Berolinum unificatum est et 2 Decembris 1990 domus legatorum iterum electa est, quos electiones Momper perdidit. Itaque 24 Ianuarii 1991 Eberhardus Diepgen (CDU) iterum magister civium creatus est, qui iam praedecessor suus fuerat. Electionibus 1995 non iam legatus domus legatorum creatus anno 1999 iterum sodalis parlamenti Berolini fuit. Post victoriam SPD anno 2001 praeses domus legatorum creatus est atque anno 2006 reelectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]