Winfridus Kretschmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Winfridus Kretschmann anno 2010
Winfried Kretschmann (2012)

Winfridus Kretschmann (natus 17 Maii 1948 oppido Spaichingen, Virtembergia) vir publicus Germaniae factionis Viridum est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Kretschmann gymnasium frequentabat et anno 1968 testimonium maturitatis accepit. Deinde militavit et annis 1970 - 1975 in universitate Hohenheim (Stuttgardia) biologiae et chemiae studebat atque primam probationem magistri accepit. Anno 1977 secundam probationem adeptus est et tum diversis gymnasiis chemiam, biologiam nec non philosophiam docuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Kretschmann uxorem duxit et tres liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam annis 1973 - 1975 sodalis factionis parvae communistarum fuit, anno 1979/80 cum aliis factionem Viridum Badeniae-Virtembergiae condidit. Annis 1980 - 1984, 1988 - 1992 et ab anno 1996 legatus ad senatum terrae Badeniae-Virtembergia est. Ut annis 1983/84 Kretschmann ab anno 2002 praeses legatorum suae fractionis est. Praeterea Kretschmann sodalis consilii Archidioecesis Friburgensis erat. 27 Martii 2011 electione senatus terrae plus quam 24 per centum suffragiorum acceperunt Virides. Die 12 Maii 2011 ergo auxilio factionis SPD primus Viridum praeses ministrorum terrae foederalis Germaniae electus est. Die 12 Octobris 2012 Kretschmann etiam praeses Consilii Foederalis Germaniae creatus est magistratum die 1 Novembris initurus[1]. Hunc in magistratum die 1 Novembris 2013 Stephanus Weil (Saxonia Inferior) ei successit[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Winfridus Kretschmann spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]