Heribertus Wehner

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heribertus Wehner anno 1968 vel 1969

Heribertus (Herbet) Wehner (natus 11 Iulii 1906 Dresdae, mortuus 19 Ianuarii 1990 Bonnae) vir publicus et primo sodalis factionis KPD, deinde Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater Heriberti sutor, mater vestifica fuit. Ipse post scholam finitam ab 1924 Wehner tirocinium mercatoris fecit. Sed quod rerum novarum cupidus erat (vide infra), mox hoc munus amisit et diurnarius actorum diurnorum socialistorum et pro collegiis opificum laboravit. Adlatus fuit Erici Mühsam.

Wehner tres uxores duxit: Anno 1927 actricem Lotte Loebinger, cum qua postea divortium fecit, anno 1944 Carlottam Burmester, quae iam filiam nomine Gretam genuerat. Postquam Carlotta anno 1979 mortua est, Wehner eius filiam Gretam anno 1983 in matrimonium duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Res publica Vimariana[recensere | fontem recensere]

Wehner iam iuvenis sodalis variorum foederum socialistarum vel etiam communistarum fuit. Anno 1927 Wehner ad Factionem Communisticam Germanicam accessit et legatus senatus terrae Saxoniae electus est. Anno 1931 senatum terrae reliquit atque Berolini inter rectores factionis KPD adlatus Gualteri Ulbricht laboravit.

Germania Nazista et exilium[recensere | fontem recensere]

Cum anno 1933 Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Wehner primo in Saravia, quae terra tum a Societate Civitatum administrabatur, opus continuavit. Anno 1935, cum Saravia iterum ad Germania coniuncta esset, Wehner cum aliis communistis primo Lutetiam, deinde Pragam, postremo 1997 in Unionem Sovieticam fugit. Cum dux Communistarum Sovieticarum Iosephus Stalin semper coniurationes timeret, multi eorum, qui in exilium fugerant, a vigilibus clandestinis, in carcerem missi vel etiam necati sunt. Post mortem Heriberti Wehner patefactum est, quod socios quosdam accusaverat, qui deinde a vigilibus necati sunt[1]. Anno 1941 in Sueciam, quae secundo bello mundano non interfuit, missus est, ut resistentiam communistarum in Germania componeret. Sed a vigilibus Sueciae in carcerem missus et ad unum annum incarcerationis iudicio damnatus est. Sunt, qui credant, Wehner sua sponte incarcerationem appetisse, ne iussa factionis conficere coageretur. Itaque a factione KPD exclusus est, sed et ipse se a sententiis communistarum recessit. Postquam duoas annos et sex menses in carcere vel castris fuerat, Wehner dimissus est et opifex atque tabularius in Suecia vixit.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Wehner anno 1946 Hamburgum in Germaniam rediit. Ibi sodalis SPD factus est et brevi tempore diurnarius actorum diurnorum factionis et adlatus praesidis Curtii Schumacher erat.

Homo publicus Rei Publicae Foederalis Germaniae[recensere | fontem recensere]

Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et usque ad annum 1983 mansit. Annis 1952 - 1958 etiam legatus Parlamenti Europai fuit. In parlamento Theodisco semper rebus Germaniae et agendorum cum civitatibus ceteris studebat. Sua sponte factio anno 1959 sententias communistas dondemnavit et capitalismum adiuvit. Annis 1957/1958 et 1964 - 1966 Wehner praeses vicarius legatorum SPD in Dieta Foederali fuit. Annis 1958 - 1973 etiam praeses vicarius totius factionis erat. Ab anno 1966 in consilio ministrorum Kiesinger, quod SPD et CDU factiones adiuvabant, ab 1 Decembris Administer Foederalis Relationum inter Germaniae Civitates fuit. Hunc magistratum ad 21 Octobris 1969 duxit, cum SPD Gulielmo Brandt cancellario foederali duce cum factione FDP novum consilium ministrorum constituit. Wehner nunc praeses legatorum SPD in Dieta Foederali electus est. Hunc magistratum ad annum 1983 tenuit, cum Dietam reliquit. Annis insequentibus consilia cancellariorum Brandt et Helimuti Schmidt adiuvit et e.g., cum Rainer Barzel dux factionis CDU anno 1972 cancellarium Brandt dimittere conaretur, aliquot legatos CDU commovit, ut pro Brandt suffragia darent. Sunt, qui dicant, Wehner eos pecunia corrupisse. Anno 1974 autem Brandt ad recessum commovit, cum Gunterus Guillaume adlatus Brandt vigilis tectus Rei publicae Democraticae Germanicae detectus esset. Anno 1982 SPD a factionibus CDU et FDP e consilio ministrorum pulsa est et Wehner anno electione anni 1983 aetate confectus noniam candidatus Dietae Foederalis contendit.

Orator[recensere | fontem recensere]

Wehner in Dieta Foederali ut antea orator clarus et asperrimus fuit, qui et sententiis longis atque complicatis, sed tamen semper rectis et verbis inimicos vel sodales callide reprehentibus omnes - amicos vel hostes admiratione afficiebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Rosen und Disteln - Zeugnisse vom Ringen um Hamburgs Verfassung und Deutschlands Erneuerung in den Jahren 1848/49, Editio Christen & Co., Hamburgum, 1948.
  • Unsere Nation in der demokratischen Bewährung; in: Jugend, Demokratie, Nation, Bonna, 1967, S. 19 - 32.
  • Bundestagsreden, cum introductione Gulielmi Brandt, editio 3, Bonna 1970
  • Bundestagsreden und Zeitdokumente, Introductio Helimuti Schmidt, Bonna 1978
  • Wandel und Bewährung. Orationes et scripta selecta 1930/1980 (edd. Gerhardus Jahn, introductio Gunteri Gaus), Francofurtum ad Moenum 1981, ISBN 3-550-07251-1.
  • Zeugnis (edd. Gerhardus Jahn), Colonia Kiepenheuer & Witsch 1982, ISBN 3-462-01498-6.
  • Selbstbestimmung und Selbstkritik. Erfahrungen und Gedanken eines Deutschen. Aufgeschrieben im Winter 1942/43 in der Haft in Schweden (edd. Augustus H. Leugers-Scherzberg, introductio Greta Wehner), Colonia: Kiepenheuer & Witsch 1994. ISBN 3-462-02340-3.
  • Christentum und Demokratischer Sozialismus. Beiträge zu einer unbequemen Partnerschaft. Edd. Rudigerus Reitz, Dreisam Verlag Friburgum Brisgoviae. 1985 ISBN 3-89125-220-X

Notae[recensere | fontem recensere]