Hugo Haase

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hugo Haase anno 1905

Hugo Haase (natus 29 Septembris 1863 Alienstenii, necatus 7 Novembris 1919 Berolini) iuris consultus et vir publicus Theodiscus factionis SPD et USPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius sutor et mercator Iudaicus fuit. Postquam testimonium maturitatis accepit, Regiomontii iurisprudentiae studebat et ab anno 1890 eodem loco iurisconsultus laboravit nec non diurnarius pro periodicis factionis SPD scripsit. Saepe opifices rurales contra possessores latifundiorum defendebat. Etiam pro Ottoni Braun viro publico SPD, qui perduellionis accusatus erat, dixit et anno 1904 absolutionem adeptus est. Post primum bellum mundanum Monachii poetam et scriptorem Ernestum Toller defendebat, qui propter Rerum Bavaricorum eversionem 16 Iulii 1919 rerum novarum studii accusatus erat. Adeptus est, ne is supplico afficeretur, sed ad carcerem quinque annorum damnaretur.

Familia[recensere | fontem recensere]

Haase uxorem duxit, filium et duas filias cum ea habuit.

Cursus honorum in Imperio Theodisco[recensere | fontem recensere]

Haase anno 1887 sodalis SPD factus est. Cum collega et amico Carolo Kautsky cornua diversa factionis consociare conanbatur. Anno 1894 consiliarius urbis Regiomontii, anno 1897 legatus ad Dietam Imperii Germanici electus est. Anno 1903 iterum electus, sed anno 1907 suffragium perdidit. Paulo Singer mortuo mense Septembri 1911 una cum Augusto Bebel praeses factionis SPD electus est. Qui anno 1913 mortuo Fridericus Ebert eius collega praeses factionis electus est. Anno 1912 iterum legatus ad Dietam Imperii creatus et cum Philippo Scheidemann praeses fractionis SPD Dietae Imperii electus est.

Primum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Semper Haase contra periculum belli Europaei certabat et arma reducenda esse postulavit. Die 29 Iulii 1914 cum Kautsky Bruxellas iter fecit, ut cum Ioanne Jaurès, duce socialistarum Franciae, de pace conservanda disputaret. Sed 31 Iulii Jaurés necatus est, et bellum coepit. Haase cum amicis politicis in Diaeta Imperii contra pecuniam ad bellum mutuam sumendam votavit?, sed maior pars SPD Scheidemann duce suffragia pro propositis tulit. Anno 1917 factionem novam USPD condidit et SPD reliquit.

Temporibus rerum novarum (1918 - 1919)[recensere | fontem recensere]

Postquam mense Octobri 1918 res novae Germaniae coeperunt et abdicatio Gulielmo II imperatore die 9 Novembris proclamata est, Haase cum Friderico Ebert praeses Consilii legatorum populi nuper conditi factus est. Hi quasi cancellarii ad tempus imperii fuerunt. Cum autem Ebert et Gustavus Noske sodales SPD milites contra copias revolutionarios Berolini miserunt, Haase et et alii collegae USPD Consilium legatorum reliquerunt. Mense Ianuario 1919 etiam legatus ad Consilium Formae Civitatis Constituendae. Mense Martio praeses USPD creatus magistratum recusavit, ne iurgia in factione augerentur.

Caedes[recensere | fontem recensere]

Die 8 Octobris 1919 ab opifice mente turbato graviter sauciatus est et die 7 Novembris mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]