Latinitas bona

Björn Engholm

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Björn Engholm anno 1989

Björn Engholm (natus 9 Novembris 1939 Lubecae) est vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus est Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam ab anno 1958 tirocinium typothetae absolvit atque ad annum 1962 in diurno factionis SPD laboravit. Tum Hamburgi rebus politicis, sociologiae, oeconomiae studebat. Tum magister universitatis laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1962 Engholm sodalis SPD est et annis 1969 ad usque 1983 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat.

Administer Foederalis[recensere | fontem recensere]

Anno 1977 secreatarius statalis et anno 1991 ab Helimuto Schmidt (SPD) cancellario foederali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae factus est. Hoc officio ad 1 Octobris 1982 fungebatur, cum Helimutus Kohl (CDU) novus cancellarius electus est. Brevi tempore 17 Septembris - 1 Octobris 1982 et Administer Foederalis Rei Agrariae erat.

Praeses Ministrorum Slesvici et Holsatiae[recensere | fontem recensere]

Anno 1983 frustra contra Uwe Barschel (CDU) candidatus praesidis ministrorum Slesvici et Holsatiae contendit, sed legatus senatus terrae eius terrae foederalis electus est. Quattuor annis post iterum candidatus contra Barschel erat. Illo tempore certamen electionis accerime geritur: Reinerius Pfeiffer, adiutor Barschel, clam rumores falsos contra Engholm promulgavit, sed etiam Engholm de ea re certiorem fecit, quae paucis diebus ante electionem publicata est. Electionem 13 Septembris 1983 neuter candidatus vicit, sed Barschel propter crimina detecta 2 Octobris a magistratu recessit et 11 Octobris Genavae etiam mortuus est: Sunt, qui dicant Barschel esse necatum, alii eum mortem voluntarium petivisse contendunt. Cum novus praeses ministrorum eligi non potesset, 8 Maii 1988 iterum electiones faciebantur, quibus Engholm maioritatem absolutam vicit. 31 Maii praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est, successor Henning Schwarz (CDU), qui post mortem Barschel pro tempore magistratum administraverat.

Praeses Factionis SPD[recensere | fontem recensere]

29 Maii 1991 etiam praeses factionis SPD successor Ioannis Iochenis Vogel creatus est.

Finis Cursus[recensere | fontem recensere]

8 Maii 1993 Enholm autem ab omnibus magistratibus se recessit, cum notum esset se mentitum esse, quo tempore de criminibus Pfeifferi certior factus esset. Ab anno 1994 neque legatus senatus terrae est. Successit ei praeses SPD Rudolphus Scharping, praeses Slescvici et Holsatiae Heida Simonis. Sed nunc rebus variis studet ut Novae Hansae condendae.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]